Genesis 1 [1] in principio creavit Deus caelum et terram [2] terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas [3] dixitque Deus fiat lux et facta est lux [4] et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras [5] appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus [6] dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis [7] et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita [8] vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus [9] dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita [10] et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum [11] et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita [12] et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum [13] factumque est vespere et mane dies tertius [14] dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos [15] ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita [16] fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas [17] et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram [18] et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum [19] et factum est vespere et mane dies quartus [20] dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli [21] creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum [22] benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram [23] et factum est vespere et mane dies quintus [24] dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita [25] et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum [26] et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra [27] et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos [28] benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram [29] dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam [30] et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita [31] viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus Genesis 3 [1] sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi [2] cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur [3] de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur [4] dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini [5] scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum [6] vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit [7] et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata [8] et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi [9] vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es [10] qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me [11] cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti [12] dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi [13] et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi [14] et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae [15] inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius [16] mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui [17] ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae [18] spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae [19] in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris [20] et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum viventium [21] fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eos [22] et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum [23] emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est [24] eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae