Sulpicius Severus: Vita sancti Martini 2. (1.) Igitur Martinus Sabaria Pannoniarum oppido oriundus fuit, sed intra Italiam Ticini altus est parentibus secundum saeculi dignitatem non infimis, gentilibus tamen. (2.) Pater eius miles primum, post tribunus militum fuit. Ipse armatam militiam in adolescentia secutus, inter scholares alas sub rege Constantio, deinde sub Iuliano Caesare militavit – non tamen sponte, quia a primis fere annis divinam potius servitutem sacra inlustris pueri spiravit infantia. (3.) Nam cum esset annorum decem, invitis parentibus ad ecclesiam confugit seque catechumenum fieri postulavit. (4.) Mox mirum in modum totus in Dei opere conversus, cum esset annorum duodecim, eremum concupivit fecissetque votis satis, si aetatis infirmitas non obfuisset. Animus tamen aut circa monasteria aut circa ecclesiam semper intentus meditabatur adhuc in aetate puerili, quod postea devotus inplevit. (5.) Sed cum edictum esset a regibus, ut veteranorum filii ad militiam scriberentur, prodente patre, qui felicibus eius actibus invidebat, cum esset annorum quindecim, captus et catenatus sacramentis militaribus inplicatus est, uno tantum servo comite contentus, cui tamen versa vice dominus serviebat, adeo ut plerumque ei et calciamenta ispe detraheret et ipse detergeret, cibum una caperent, hic tamen saepius ministraret. (6.) Triennium fere ante baptismum in armis fuit, integer tamen ab his vitiis, quibus illud hominum genus inplicari solet. (7.) Multa illi circa commilitones benignitas, mira caritas, patientia vero atque humilitas ultra humanum modum. Nam frugalitatem in eo laudari non est necesse, qua ita usus est, ut iam illo tempore non miles, sed monachus putaretur. Pro quibus rebus ita sibi omnes commilitones devinxerat, ut eum miro affectu venerarentur. (8.) Necdum tamen regeneratus in Christo agebat quendam bonis operibus baptismati candidatum: adsistere scilicet laborantibus, opem ferre miseris, alere egentes, vestire nudos; nihil sibi ex militiae stipendiis praeter cotidianum victum reservans iam tum evangelii non surdus auditor de crastino non cogitabat. 3. (1.) Quodam itaque tempore, cum iam nihil praeter arma et simplicem militiae vestem haberet, media hieme, quae solito asperior inhorruerat, adeo ut plerosque vis algoris exstingueret, obvium habet in porta Ambianensium civitatis pauperem nudum. Qui cum praetereuntes, ut sui misererentur, oraret omnesque miserum praeterirent, intellexit vir Deo plenus sibi illum aliis misericordiam non praestantibus reservari. (2.) Quid tamen ageret? Nihil praeter chlamydem, qua indutus erat, habebat; iam enim reliqua in opus simile consumpserat. Arrepto itaque ferro, quo accinctus erat, mediam dividit partemque eius pauperi tribuit, reliqua rursus induitur. Interea de circumstantibus ridere nonnulli, quia deformis esse truncatus habitu videretur. Multi tamen, quibus erat mens sanior, altius gemere, quod nihil simile fecissent, cum utique plus habentes vestire pauperem sine sua nuditate potuissent. (3.) Nocte igitur insecuta, cum se sopori dedisset, vidit Christum chlamydis suae, qua pauperem texerat, parte vestitum. Intueri diligentissime Dominum vestemque, quam dederat, iubetur agnoscere. Mox ad angelorum circumstantium multitudinem audit Iesum clara voce dicentem: „Martinus adhuc catechumenus hac me veste contexit.“ (4.) Vere memor Dominus dictorum suorum, qui ante praedixerat: „Quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis“, se in paupere professus est fuisse vestitum et ad confirmandum tam boni operis testimonium in eodem se habitu, quem pauper acceperat, est dignatus ostendere. (5.) Quo viso vir beatissimus non in gloriam est elatus humanam, sed bonitatem Dei in suo opere cognoscens, cum esset annorum duodeviginti, ad baptismum convolavit. (Ed. Kurt Smolak, Eisenstadt 1997, s. 12-16)