Texty pro zápočet z předmětu Pozdní latina Itinerarium Egeriae, 12, 6--9 6. Locus etiam, ubi fuit titulus uxoris Loth, ostensus est nobis, qui locus etiam in scripturis legitur. 7. [Sed mihi credite, dominae venerabiles, quia columna ipsa iam non paret, locus autem ipse tantum ostenditur: columna autem ipsa dicitur mari mortuo fuisse qooperta. Certe locum cum videremus, columnam nullam vidimus, et ideo fallere vos super hanc rem non possum. Nam episcopus loci ipsius, id est de Segor, dixit nobis, quoniam iam aliquot anni essent, a quo non pareret columna illa. Nam de Segor forsitan sexto miliario ipse locus est, ubi stetit columna illa, quod nunc totum cooperit aqua.] 8. Item de dextra parte ecclesiae, a foras tamen, accessimus et ostensae sunt nobis inde a contra duae civitates, id est Esebon, quae fuit regis Seon, regis Amorreorum, quae nunc appellatur Exebon, et alia Og, regis Basan, quae nunc dicitur Sasdra. Item de eodem loco ostensa est nobis a contra Fogor, quae fuit civitas regni Edom. 9. Hae autem civitates omnes, quas videbamus, in montibus erant positae, infra autem modice deorsum planior locus nobis videbatur. Tunc dictum est nobis, quia in isdem diebus, qua sanctus Moyses vel filii Israhel contra illas civitates pugnaverant, castra ibi fixa habuissent: nam et signa ibi parebant castrorum. Itinerarium Egeriae, 2, 7 -- 3, 1 2, 7 Illud sane satis admirabile est et sine Dei gratia puto illud non esse, ut, cum omnibus altior sit ille medianus, qui specialis Sina dicitur, id est in quo descendit maiestas Domini, tamen videri non possit, nisi ad propriam radicem illius veneris, ante tamen quam eum subeas; nam posteaquam completo desiderio descenderis inde, et de contra illum vides, quod, antequam subeas, facere non potest. Hoc autem, antequam perveniremus ad montem Dei, iam referentibus fratribus cognoveram, et postquam ibi perveni, ita esse manifeste cognovi. 3, 1. [Nos ergo sabbato sera ingressi sumus montem, et pervenientes ad monasteria quaedam susceperunt nos ibi satis humane monachi, qui ibi commorabantur, prebentes nobis omnem humanitatem; nam et aecclesia ibi est cum presbytero. Ibi ergo mansimus in ea nocte, et inde maturius die dominica cum ipso presbytero et monachis, qui ibi commorabantur, coepimus ascendere montes singulos.] Qui montes cum infinito labore ascenduntur, quoniam non eos subis lente et lente per girum, ut dicimus in cocleas, sed totum ad directum subis ac si per parietem et ad directum descendi necesse est singulos ipsos montes, donec pervenias ad radicem propriam illius mediani, qui est specialis Sina. Itinerarium Egeriae, 16, 1--3 1. Ac sic ergo euntes aliquandiu per vallem Iordanis super ripam fluminis ipsius, quia ibi nobis iter erat aliquandiu, ad subito vidimus civitatem sancti prophetae Heliae, id est Thesbe, unde ille habuit nomen Helias Thesbites. [Inibi est ergo usque in hodie spelunca, in qua sedit ipse sanctus, et ibi est memoria sancti Gethae, cuius nomen in libris Iudicum legimus. 2. Ac sic ergo et ibi gratias Deo agentes iuxta consuetudinem perexivimus iter nostrum. Item euntes in eo itinere vidimus vallem de sinistro nobis venientem amoenissimam, quae vallis erat ingens, mittens torrentem in Iordanem infinitum.] Et ibi in ipsa valle vidimus monasterium cuiusdam fratris nunc, id est monachi. 3. Tunc ego, ut sum satis curiosa, requirere coepi, quae esset haec vallis, ubi sanctus monachus nunc monasterium sibi fecisset; non enim putabam hoc sine causa esse. Tunc dixerunt nobis sancti, qui nobiscum iter faciebant, id est loci notores: >>haec est vallis Corra, ubi sedit sanctus Helias Thesbites temporibus Achab regis, qua famis fuit, et iusso Dei corvus ei escam portabat, et de eo torrente aquam bibebat. Nam hic torrens, quem vides de ipsa valle percurrentem in Iordanem, hic est Corra <<. Itinerarium Egeriae 6, 1--3 1. Ac sic ergo cum pervenissemus Pharam, quod sunt a monte Dei milia triginta et quinque, necesse nos fuit ibi ad resumendum biduo immorari. Ac tertia die inde maturantes venimus denuo ad mansionem, id est in desertum Pharan, ubi et euntes manseramus, sicut et superius dixi. Inde denuo alia die facientes aquam et euntes adhuc aliquantulum inter montes pervenimus ad mansionem, quae erat iam super mare, id est in eo loco, ubi iam de inter montes exitur et incipitur denuo totum iam iuxta mare ambulari, sic tamen iuxta mare, ut subito fluctus animalibus pedes caedat, subito etiam et in centum et in ducentis passibus aliquotiens etiam et plus quam quingentos passus de mari per eremum ambuletur: via enim illic penitus non est, sed totum eremi sunt arenosae. 2. [Pharanitae autem, qui ibi consueverunt ambulare cum camelis suis, signa sibi locis et locis ponent, ad quae signa se tendent et sic ambulant per diem. Nocte autem signa cameli attendunt. Et quid plura? diligentius et securius iam in eo loco ex consuetudine Pharanitae ambulant nocte, quam aliqui hominum ambulare potest in his locis, ubi via aperta est. 3. In eo ergo loco de inter montes exivimus redeuntes, in quo loco et euntes inter montes intraveramus, ac sic ergo denuo plicavimus nos ad mare.] Filii etiam Israhel revertentes a monte Dei Sina usque ad eum locum reversi sunt per iter, quod ierant, id est usque ad eum locum, ubi de inter montes exivimus et iunximus nos denuo ad mare rubrum et inde nos iam iter nostrum, quo veneramus, reversi sumus: filii autem Israhel de eodem loco, sicut scriptum est in libris sancti Moysi, ambulaverunt iter suum. Gregorius Turonensis, Historiae Francorum, 2, 12 De Childerico rege et Egidio. Childericus vero, cum esset nimia in luxoria dissolutus et regnaret super Francorum gentem, coepit filias eorum stuprose detrahere. Illique ob hoc indignantes, de regnum eum eieciunt. Conperto autem, quod eum etiam interficere vellent, Thoringiam petiit, relinquens ibi hominem sibi carum, qui virorum furentium animus verbis linibus mollire possit, dans etiam signum, quando redire possit in patriam; id est diviserunt simul unum aureum, et unam quidem partem secum detulit Childericus, aliam vero amicus eius retenuit, dicens: >>Quando quidem hanc partem tibi misero, partesque coniunctae unum efficerent solidum, tunc tu securo animo in patriam repedabis<<. Abiens ergo in Thoringiam, apud regem Bysinum uxoremque eius Basinam latuit. [Denique Franci, hunc eiectum, Egidium sibi, quem superius magistrum militum a re publica missum diximus, unanimiter regem adsciscunt. Qui cum octavo anno super eos regnaret, amicus ille fidelis, pacatis occultae Francis, nuntius ad Childerico cum parte illa divisi solidi quam retenuerat mittit. Ille vero certa cognoscens inditia, quod a Francis desideraretur, ipsis etiam rogantibus, a Thoringia regressus, in regno suo est restitutus.] His ergo regnantibus, simul Basina illa, quam supra memoravimus, relicto viro suo, ad Childericum venit. Qui cum sollicite interrogaret, qua de causa ad eum de tanta regione venisset, respondisse fertur: >>Novi<<, inquid, >>utilitatem tuam, quod sis valde strinuus, ideoque veni, ut habitem tecum. Nam noveris, si in transmarinis partibus aliquem cognovissem utiliorem tibi, expetissem utique cohabitationem eius<<. At ille gaudens eam sibi in coniugio copulavit. Quae concipiens, peperit filium vocavitque nomen eius Chlodovechum. Hic fuit magnus et pugnatur egregius. Gregorius Turonensis, Historiae Francorum, 2, 30 Bellum contra Alamannus. [Regina vero non cessabat praedicare, ut Deum verum cognusceret et idola neglegerit. Sed nullo modo ad haec credenda poterat commoveri, donec tandem aliquando bellum contra Alamannos conmoveretur, in quo conpulsus est confiteri necessitate, quod prius voluntate negaverat. Factum est autem, ut confligente utroque exercitu vehementer caederentur, atque exercitus Chlodovechi valde ad internitionem ruere coepit. Quod ille videns, elevatis ad caelum oculis, conpunctus corde, commotus in lacrimis, ait:] >>Iesu Christi, quem Chrotchildis praedicat esse filium Dei vivi, qui dare auxilium laborantibus victuriamque in te sperantibus tribuere diceris, tuae opis gloriam devotus efflagito, ut, si mihi victuriam super hos hostes indulseris et expertus fuero illam virtutem, quam de te populus tuo nomine dicatus probasse se praedicat, credam tibi et in nomine tuo baptizer. Invocavi enim deos meos, sed, ut experior, elongati sunt ab auxilio meo; unde credo, eos nullius esse potestatis praeditos, qui sibi oboedientibus non occurrunt. Te nunc invoco, tibi credere desidero, tantum ut eruar ab adversariis meis<<. Cumque haec dicerit, Alamanni terga vertentes, in fugam labi coeperunt. Cumque regem suum cernirent interemptum, Chlodovechi se ditionibus subdunt, dicentes: >>Ne amplius, quaesumus, pereat populus, iam tui sumus<<. Ad ille, prohibito bello, cohortato populo cum pace regressus, narravit reginae, qualiter per invocationem nominis Christi victuriam meruit obtenire. [Actum anno 15. regni sui.] Itinerarium Antononi Placentini A, 169--171 169. Exeuntes porta de hiericho, ab oriente contra occidentem uenientes; in sinistra manu intras in fauillas sodomae et gomurrae, super qua prouincia semper nubes obscura descendit; odor sulphoreus. Nam quod fallent homines de uxore loth, eo quod minuatur ab animalibus lingendo, non est uerum, sed stat in ipso statu, in quo fuit. 170. [Ascendentibus nobis de montana in hierusolima non longe ab hierusolima uenimus in baorin, deinde ad sinistram ad oppida oliueti montis in bethania ad monumentum lazari. Nam respicientibus in ualles illas et perambulantes monasteria multa, loca mirabiliorum, uidimus multitudinem inclausorum uirorum ac mulierum in monte oliueti. Et sursum in monte in loco, unde ascendit dominus, uidimus mirabilia multa et cellula, ubi fuit inclausa uel iacet sancta pelagia in corpore.] In ipso monte iacet iacobus, zebedaeus, cleophas uel multa corpora sanctorum. Descendentes de monte oliueti in ualle gessemani in loco, ubi traditus est dominus in quo sunt tria accubita, in quibus ille accubuit, et nos accubuimus pro benedictione. Et in ipsa ualle est basilica sanctae mariae, quam dicunt domum eius fuisse, in qua et de corpore sublatam fuisse. Ipsa uallis gessemani ibidem uocatur iosaphat. De gessemani ascendimus ad portam hierusolima per grados multos. In dextra parte portae est oliuetum; ibi est ficulnea, in qua iudas se suspendit, cuius talea stat munita petris. Porta ciuitatis, quae cohaerit portae speciosae, quae fuit templi, cuius liminare et tabulatio stat. 171. Osculantes proni in terram ingressi sumus in sanctam ciuitatem, in qua adorantes monumentum domini. Vita Wandregiseli, 15 (15). Porro voluit sine porcionis mundi istius adesse, ut de proprium sudorem aederet panem suum, et fuit sic multis temporibus. Et Dominus videns, quia elictus suus multiplicabat talenti graciam, quam ei dederat, plures faciebat concurrere ad ipsum caenubium, sequentis euangelium eius, relinquentis patrem et matrem, domum et agrus seo reliqua. Qui prospiciens ipsi sanctus Dei, qualiter multitudinem sanctorum ibidem Dominus adgregarit, non prevaluit esse sine agrus, nisi accipiens de eis, qui inluminati ad Dei servicio se subiugabant, quatenus eorum necessitatis habiret unde procurarit, hoc est tantum victum et vestitum iuxta precipiente apostolo: Habentes autem tegumenta, in quibus alamur, his contenti sumus. Erat enim verissimus pastor iuxta Domini preceptum, quia animam suam ponebat pro ovibus suis; per suam dulcidinem multorum amaricacionis in licorem vertebat, per suam humilitatem multi superbi confusi ad humilitatem revertebantur, per suam doctrinam multus adgregavit in regno Dei. Erat enim doctus scriba, proferens de thesauro suo nova et vetera. [Dubius confortabat, inbecelis corroborabat, infirmos auxilium prebebat adque contra diabulum pro eis fortissimo proelio demicabat. Plurimas predas de ore leonis rugientis abstulit adque ad ovilem dominicum ut bonus pastor reduxit seo vulneratam verbi gracia curavit. Et instruebat filios suos, qualiter poterint resistere satane insidias fluctuosas, et qui posuerant manum in opus Dei, non respicerint retro. Et adnunciabat eis, dicens:] 'Retrorsum respicere, fili, nihil est aliut quam in eo penetire, quod caeperas exercere, et iterum mundanis desideriis te obligare. Karissime, semper debet homo paratus humilitati ad alciora conscindere. Non debemus conputare annus, quod in caenobio degimus, sed que sine querilla in mandatis Dei vixemus. Vita Landiberti 13--14 (13). Mane vero facto, cumque fulgens aurora diei daret initium, unus quidem puer ex famulis eius nomine Baldoveus, cuius ad vigilandum ipsa nocte ante domnum apostolicum fuerat iussum, ipse exiit foras in accubito domus ipsius: mox vidit turba multa, hostile exercitu veniente per turmas et cuneus, quem nebula sequens tegebat. Et nonnulli, qui sequentes erant de ipso exercito, viderunt super domum, ubi domnus apostolicus aderat, sursum in altitudinem inter caelum et terram crucis dominicae signum clariori auri metallo fulgentem. Et erat multitudo copiosa virorum pugnatorum ad bellandum, et erant induti lurices et cassidis, clipeis et lanceis gladiisque precincti et sagittis cum pharetris. Armati precedebant filio perditionis inpiissimo Dodono ferratis dentibus; sicut lupi rapacissimi ad deglutiendum super ovem Domini erant intenti ad immolandum, quem Christus promisit in medio luporum ponere. Cum vero Dodo et plurima multitudo sodaliorum eius cum eo adpropinquassent et intrare cepissent ianuis, fractisque osteis et sepis disruptis, et supermontare cepissent, cumque vidisset hec memoratus puer, subito currens nunciavit pontifici. (14). [Que pontifex, nec in sopore conversus, adhuc expectabat felice somno dormire, nesciens, quod ad agonem properaturus esset. Sed, hoc audito nuntio, vellocissime surgens, tunc sacerdus illico Landibertus, discalciatis pedibus, fortissimus proeliator, continuo adprehenso gladio in manibus suis, ut contra hostes suos pugnaturus accederet; et Christus, quem semper in auxilium sibi postolaverat, non longe ab illo erat.] Sed apud altissimum consilium inhiit sempiternum mansurum, tacita mente confisus in Domino; nec mora commutans, gladio de manibus proiecit ad terram, ait: 'Si fugiero, gladium devitavi; et si perstitero, aut cadendum mihi est aut vincendum est. Sed nec aliquando perdam victoriam: melius est mihi mori in Domino, quam super iniquis manibus bellaturus iniecere'. Et ista dicentem ei, ecce! subito venerunt impii ad ostium domus eius et lanceis suis in parietem domus defixerunt et nonnulli ingressi fuerunt. Fredegarius, Chronicarum libri IV, 2, 57 [...dixit Tholomeus: "Laetus dies huius prandii sit, iocundemur in fabolis. Cum esset leo fortissimus bistiarum, fuitque elictus a cunctis bisteis rex, venientis cunctique in eius occursum, cum iam esset hora prandiae, venit cervus. Cum adorasset leonem, adpraehendit cornum eius ut ei cervus esset ad prandium. Ille vehementer retragens, cornum amisit, cursuque veloci fugit in heremis.] Iusso leonis inter his bisteis missa est vulpis, ut eum veniendum subverterit. Illa cum sit artis suae ingeniosa, iuramentis non pavida, sacramentis praeventum cervum in conspectu leonis adducit. Quod cum iterum adorasset leonum, vehementer ad ipso leone capitur et membratem disrumpitur. Vulpes illa forto ablato cor eius comedit. Leo cum diligerit cor cervi ad manducandum, inquirens et fremens vehementer, omnes bistii pavefactae tremebant, eo quod cor cervi invenire non potuissent. Dixerunt: "Vulpes, qui eum adduxit, ipsa proxemior cunctis fuit, quando deruptus est; illa furavit cor eius." Adpraehensa cum esset in poena et quaereretur ei, ut redderet quod furaverat, dixit: "Sine culpa poenas patior: cervos ille non habet cor; nam si cor habuisset, ego eum praevalere non potueram, nec hic numquam venisset. Primo amissum cornum, vix tandem evasit; co pacto cor habens hic reverti potuerat?" Fredegarius, Chronicarum libri IV, 4, 48 Anno 40. regni Chlothariae homo nomen Samo natione Francos de pago Senonago plus recus negutiantes adcivit, exercendum negucium in Sclavos coinomento Winedos perrexit. Sclavi iam contra Avaris coinomento Chunis et regem eorum pagano ceperant revellare. Winidi befulci Chunis fuerant iam ab antiquito, ut, cum Chuni in exercitu contra gentem qualibet adgrediebant, Chuni pro castra adunatum illorum stabat exercitum, Winidi vero pugnabant; si ad vincendum prevalebant, tunc Chuni predas capiendum adgrediebant; sin autem Winidi superabantur, Chunorum auxilio fulti virebus resumebant. Ideo befulci vocabantur a Chunis, eo quod dublicem in congressione certamine vestigia priliae facientes, ante Chunis precederint. Chuni aemandum annis singulis in Esclavos veniebant, uxores Sclavorum et filias eorum strato sumebant; tributa super alias oppressiones Sclavi Chunis solvebant. [Filii Chunorum, quos in uxores Winidorum et filias generaverant, tandem non subferentes maliciam ferre et oppresione, Chunorum dominatione negantes, ut supra memine, ceperant revellare. Chum in exercito Winidi contra Chunus fuissent adgressi, Samo negucians, quo memoravi superius, cum ipsos in exercito perrexit; ibique tanta ei fuit utiletas de Chunis facta, ut mirum fuisset, et nimia multitudo ex eis gladio Winidorum trucidata fuisset.]