Text č. 5 - De Cosmae Chronicis Boemorum – Ducis Bracizlai mors (1055) Dux Bracizlaus, qui cum adjuvante Deo totam sibi subjugaverat Poloniam, proposuit invadere Pannoniam. Dum suum expectat exercitum, Hrudim in urbe acri pulsatur egritudine. Ut sensit egritudinem magnis magisque ingravescere et sui corporis vires evanescere, convocat eos, qui forte aderant, terre primates, quibus verbis talibus dixit: "Quia me mea fata vocant et atra mors iam pre oculis volat, volo vobis assignare et vestre fidei commendare, qui post me debeat rem publicam gubernare. Sunt michi a Deo dati quinque nati, inter quos dividere regnum Boemie non videtur mihi esse utile, quia "omne regnum divisum desolabitur". Qua de re rogo vos per Dominum, quatinus inter meos natos sive nepotes semper major natu summum ius et solium obtineat in principatu omnesque fratres sui sive qui sunt orti herili de tribu, sint sub ejus dominatu." Dixerat et inter astancium manus corporeos artus linquens petit ethera flatus eius IIII. id. Ianuarii. dux, cis, m. – kníže cum adjuvante Deo – s Boží pomocí subjugo,are, avi, atum - podobit propono, is, ere – vyhlašovat, předsevzít Pannonia, ae, f. – Uhry precedens suum – vytáhl napřed Hrudim – Chrudim urbs, urbis, f. – hrad egritudo, inis, f. – nemoc, choroba egritudine pulsari – být stižen chorobou ingravesco, scere – zhoršovat se terre - terrae quibus astantibus – kteří stáli kolem for, fari, fatus sum – promluvit, pravit assigno, as, are – přikázat rem publicam gubernare – vládnout zemi natus – filius qua de re - proto obtestor – zapřisahán sacramentum, i,n.- přísaha quatinus – aby major natu - nejstarší summum ius – nejvyšší moc solium,ii, n. - trůn principatus,us, m. – knížectví ortus, us, m. - původ herilis, e – panovnický tribus, us, f. - rod artus, us, m. – úd flatus, us, m. – dech, duch omne regnum divisum desolabitur - IIII. id. Ianuarii – 10. ledna - všechna rozdělená království jsou zpustošena