Text č. 3 C. Iulius Caesar - De bello Gallico Orgetorix mortuus est, qui apud Helvetios longe nobilissimus et ditissimus fuerat. Post eius mortem nihilo minus Helvetii id, quod constituerant, facere conati sunt et e finibus suis exierunt. Quod ad eam rem per tempus longum parati erant, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos quadrigentos et reliqua aedificia privata incenderunt, frumentum omne combusserunt. Cum gente Helvetiorum et Rauraci, Latobrigi Tulingique profecti sunt, qui a Helvetiis persuasi erant vicos atque oppida sua excedere. Brevi tempore una (communiter) Boios finitimos, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant, ad se socios adsciverunt.