Benessius Krabice de Weitmile -- Cronica ecclesiae Pragensis FRB 4, 516 Anno Domini MCCCXLVIII die beati Marci dominus Karolus, Romanorum et Bohemie rex, posuit primarium lapidem et fundavit Novam civitatem Pragensem, protendens murum fortissimum cum valvis et turribus altissimis a castro Wissegrad usque in Porziecz. Sed et ipsum montem Wissegrad cinxit muro et turribus fortissimis et totum opus consummavit infra biennium. Et fecit plantare hortos atque vineas circum civitatem Pragensem, et propter hortos huiusmodi atque vineas huiusmodi auctus est populus vehementer; in brevi tempore facta sunt multa aedificia. Fecit etiam advehi de Austria vites nobilissimas, quas ibi et sub castro Carlsteyn, quod eodem tempore aedificare inceperat, plantavit. Exstruxit etiam ipse rex in diversis locis piscinas plurimas et regno multum proficuas. Hoc advertentes barones, nobiles et religiosi plantaverunt ubique vineas, hortos et exstruxerunt piscinas in Bohemia, gratias agentes Altissimo, qui talem eis concessit principem, sub cuius ditione omnia eis prosperabantur.