AFRA, ITALA, VULGATA LVC., IV, 24-27 AFRA: Ille autem dixit illis: "Amen dico uobis, quia multae uiduae fuerunt in diebus Heliae in Isdrahel, quando conclusum est caelum annis tribus et mensibus sex, quomodo facta est famis in omnem terram; et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidonae ad mulierem uiduam. Et multi leprosi erant in Isdrahel tempore Eliae profetae; et nemo ex eis emundatus est, nisi Neman Syrus." ITALA: Ait autem Jesus: "Amen dico uobis, quod nemo propheta acceptus est in patria sua. In ueritate dico uobis, multae uiduae fuerunt in diebus Heliae in Istrahel, quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est famis magna in omni terra; et ad nullam illarum missus est Helias, nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem uiduam. Et multi leprosi erant in Istrahel sub Heliseo propheta; et nemo eorum mundatus est, nisi Neman Syrus." VULGATA: Ait autem: "Amen dico uobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. In ueritate dico uobis, multae uiduae erant in diebus Heliae in Israhel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; et ad nullam illarum missus est Helias, nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem uiduam. Et multi leprosi erant in Israhel sub Helisaeo propheta: et nemo eorum mundatus est, nisi Neman Syrus." LVC., X, 30-35 AFRA: Homo quidam ascendebat ab Hierusalem in Ierico et incidit in latrones, qui et spoliauerunt illum et uulnerauerunt et demiserunt semiuium. De repente autem sacerdos quidam discendens per illam uiam, cum uidisset illum, praeteriuit. Similiter autem et Leuitis, cum uidisset illum, praeteriuit. Samarites autem quidam iter agens uenit secundum illum et, cum uidisset illum, commotus est. Et accesit et afligauit uulnera eius et infundens oleum et uinum et imposuit super suum iumentum et in stabulum deduxit et curam eius habuit. Et altera die protulit denarios duos et dedit stabulario et dixit: "Adtende illi et quidquid supererogaueris in redeundo ego tibi reddam." ITALA: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones, qui etiam despoliauerunt illum et, plagis impositis, abierunt semiuiuo relicto. Sacerdos quidam descendebat eadem uia et, uiso illo, praeteriit. Similiter et Leuita, cum esset secus locum et uideret sum, pertransiit. Samaritanus autem quidam iter faciens uenit secus sum et uidens sum misericordia motus est. Et accedens alligauit uulnera eius infundens oleum et uinum et imponens illum in iumentum suum duxit ad stabulum et curam eius egit. Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: "Curam illius habe et quodcumque supererogaueris ego reuertens reddam." VULGATA: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones, qui etiam despoliauerunt eum et, plagis impositis, abierunt semiuiuo relicto. Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem uia: et, uiso illo, praeteriuit. Similiter et Leuita, cum esset secus locum et uideret eum, pertransiit. Samaritanus autem quidam iter faciens uenit secus eum et videns eum misericordia motus est. Et adpropians alligauit uulnera eius, infundens oleum et uinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit. Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: "Curam illius habe et quodcumque supererogaueris ego cum rediero reddam tibi." LVC., XI, 2-4 AFRA: Ille autem dixit illis: "Cum orates, dicite: `Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, adueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua in caelo et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie et demitte nobis debita et peccata...'" ITALA: Et ait illis: "Cum oratis, dicite: `Pater sancte, qui in caelis es, sanctificetur nomen tuum, ueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et. ne nos induces in temptationem, sed libera nos a malo.'" VULGATA: Et ait illis: "Cum oratis, dicite: `Pater, sanctificetur nomen tuum, adueniat regnum tuum. Panem nostrum cottidianum da nobis cottidie et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in temptationem.'"