III Gerundium, gerundivum v přívlastku 1. Orator est vir bonus dicendi peritus. 2. Acerrimus ex omnibus nostris sensibus est sensus videndi. 3. In rebus tam severis non est iocandi locus. 4. Quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus. 5. Gutta cavat lapidem non vi, sed saepe cadendo. 6. Socrates percontando atque interrogando discere solebat eorum opiniones, quibuscum disserebat. 7. Acrior est cupiditas ignota cognoscendi quam nota repetendi. 8. Miltiades hortatus est custodes pontis, quem Dareus in Histro fecerat, ne a fortuna datam occasionem liberandae Graeciae dimitterent. 9. Alexandro Macedoni neque in deliberando consilium, neque in proeliando virtus, neque in beneficio benignitas deerat. 10. Non fuerunt oneri iniuriarum ferendo. 12. Atomus est corpusculum minutum et individuum, quo in explicanda origine mundi utebatur Democritus et post eum Epicurus. 13. Cyprus abundat materia utili ad naves aedificandas. 14. Quae causa iustior est belli gerendi quam servitutis depulsio? IV Gerundivum v doplňku 1. De gustibus et coloribus non est disputandum. 2. Sciendum est in pugna usum amplius prodesse quam vires. 3. Obliviscendum est iniuriarum acceptarum. 4. Carendum est non solum crimine turpitudinis, sed etiam suspicione. 5. Prohibenda maxime est ira in puniendo. 6. De duobus malis minus semper est eligendum. 7. Pecuniae fugienda est cupiditas, nihil enim est tam angusti animi tamque parvi quam amare divitias. 8. Tacitae magis et occultatae inimicitiae timendae sunt quam indictae et apertae. 9. In deligendo cibo et potu valetudinis potius quam voluptatis ratio habenda est. 10. Omnia homini, dum vivit, speranda sunt. 11. Caesar pontem in Arari faciendum curavit atque ita exercitum traduxit. 12. Sicilia Ciceroni defendenda tradita est. 13. Est apud Platonem Socrates dicens Critoni, suo familiari, sibi post tertium diem esse moriendum. 14. Audendum atque agendum, non consultandum in tanto malo est.