I Infinitivní vazby 1. Dulce est beneficia vetera meminisse. 2. Contentum esse rebus suis maximae sunt divitiae, certissimaeque. 3. Romae non licebat ante quadragesimum et secundum annum consulem fieri. 4. Illis timidis licet esse, vobis necesse est fortibus viris esse. 5. Non omnes didicerunt liberi esse. 6. Cato esse quam videri bonus malebat. 7. Volo is esse, quem tu me esse voluisti. 8. Galli exercitum Romanorum hiemare in Gallia moleste ferebant. 9. Victorem victis parcere aequum est. 10. Vere dici potest magistratum esse legem loquentem. 11. Ariovistus amicitiam populi Romani sibi ornamento, non detrimento esse oportere respondit. 12. Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius accedere. 13. Stoici negaverunt quemquam posse bonum hominem nominari nisi sapientem. 14. Ego te afuisse tam diu a nobis et dolui et laetor. 15. Epicurum ego arbitror maximis erroribus animos hominum liberavisse. 16. Iphigenia Oresti confessa est se illam sororem esse quam immolatam esse opinabantur. 17. Placiturum tibi esse librum meum suspicabar, tam valde placuisse, quam scribis, valde gaudeo. 18. Illud tibi promitto senatum omnia comprobaturum. 19. In libris quibusdam antiquis scriptum est Romam a Gallis captum iri. 20. Catilina urbem Romam incendio a se deletum iri minatus est. 24. Saepe laeti esse videmur, cum tristes sumus. 37. Consul milites portas claudere et urbem incendere iussit. 38. Augustus carmina Vergilii contra testamentum eius cremari vetuit. 39. Alexander sepulcrum Cyri iussit aperiri. 41. Hannibal a Carthaginiensibus Carthaginem redire iussus est. 42. Athenienses vetiti sunt muros restituere. 45. Nulla re prohiberi possumus verum dicere.