Disputacio vini et aque, Summa recreatorum, IV. traktát, rkp. NK Praha I E 22, f. 87v-88v Ego quondam spiritu vel in carne gravi Raptus sum et tercium celum penetravi, Ubi secretissima quedam obscultavi, Que post in consilio fratrum revelavi. Dum sederet siquidem in excelso deus Et cepisset spiritus trepidare meus, Statim in iudicium Thetis et Lieus Intrant et alteruter actor est et reus. Aqua Thetis ab exordio multum gloriatur, Ego sum cui merito laus et honor datur. Cum sim ex quo machina mundi firmabatur, Et super (me) spiritus domini ferebatur. Vinum Bachus ad hoc talia incipit referre, Mos est prius vilia, cara post deferre. Sic et deus voluit te prius offerre, Et me post ut biberent potatores terre. Aqua Me vicis dulcissima Cristi ampliavit, Quando me de puteo potum postulavit. De torrente siquidem attestante davit, Bibit et tunc proprium capud exaltavit. Vinum Uve nil aquaticum fuit intermixtum, Cum in vite dominus fructum dedit istum. Ergo qui potaverit vinum aqua mixtum, Peccavit contra deum et adversus Cristum. Aqua Me contenta respuit Nazarenus vina, Cum in me reposita sit vite medicina. Quod ex ewangelica patet disciplina, Dum sanaret angelus equos in piscina. Vinum Te quamvis aquaticus bibat Nazarenus, Quantum salutifer sit effectus meus. Patet dum Apostolus probavit, ymmo deus, Qui me propter stomachum bibat Thymoteus. ……. Aqua Cum tu semper causa sis intemperiei, Ego sum opposita tue rabiei. Namque sicut legitur aque, non Liei Impetus letificat civitatem dei. Vinum Tu namque vilissima funderis in planum, Ego vero loculum mittor in archanum. Tu potas in montibus pecus rusticanum, Sed noster letificat potus cor humanum. Aqua Fructum temperaneum reddit excolenti, Lignum quod est proximum aque defluenti. Par est bono nuncio longe venienti, Potus aque frigide viro sicienti. Vinum Satis contemptibilis, satis est egena, Si qua forte ducitur sine vino cena. Non exterret homines paupertatis pena, Cum me promptuaria sunt eorum plena. Aqua Primam ego fidei portam vendicavi, Quando dei filium in Yordane lavi. Et figuram veteris legis consumavi, Cum de suo latere foras emanavi. Vinum Ad baptismi graciam venit per te reus, per me iustos homines iungit sic dominus. Nec fuisse legitur aqua sed lieus, De quo dixit dominus hic est sangwis meus. Aqua Ego pulchritudinis mater, claritatis Mater sum et omnibus offero me gratis. Ego pratis aufero pestem siccitatis, Cum super intonuit deus maiestatis. Vinum Quantumcumque sapiens et quantumcumque carus, Sine vini tramite cibus fit amarus. Quo gaudet poculo pauper et avarus, Sed calix inebrians o quam est preclarus. Aqua Ego flammas tempero solis, in pruinis Potum do volucribus, opus molendinis. Et mundum circumeo fluctibus marinis, Ubi sunt reptilia, quorum non est finis. Vinum Ego in palmitibus in torcula ivi Et exinde hominis ventrem introivi. Vasculorum genera multa pertransivi Et in potatoribus requiem quesivi. Aqua Racio confunditur, oculi cecantur Hiis, qui tuis potibus nimis inmorantur. Blande dum ingrederis, potantes turbantur Et, quod est deterius, mox inebriantur. Vinum Potus tuus pestifer est et venenatus, Ni foret prophetico sale decoratus. In me tuus pestifer potus est mutatus, Cum fuit ad nupcias Cristus invitatus. ….. Aqua Dextro templi latere meus est egressus, Per me culpa luitur, si est quis excessus. Actus elemosine mistice concessus Est mihi, quo criminum ignis est opressus. Vinum Virtus ista siquidem in te figuratur, Sed per me conpunccio cordis designatur, Quo deus virgineus pudor germinatur, Dum reus convertitur et iustificatur. Aqua Si quis falsos hactenus coluere deos, Si renasci faciat se per fontes meos, Rex in celo recipit absolvendo reos, Nec qui in celis habitat irridebit eos. Vinum Viam celi dare est actuum meorum, Nam non longe graciam petas extrorum. Per me tu intrabis atria celorum, Ubi collocate sunt anime iustorum. Aqua Hanc ad vocem civibus celi concitatis, Quasi racionibus vini conprobatis, Inclamatur forcius vocibus elatis, Terre pax hominibus bone voluntatis. Vinum Quibus ego vocibus tale post examen Excitatus expuli sompnii velamen Et laudavi concinnens patrem, natum, flamen Usque ad in gloriam dei patris amen.