Interpretační seminář 3. Summa recreatorum, 2. a 3. kapitola 1. traktátu I.2.1.2. Secundo queritur, quare panes frigidi videntur albiores calidis. Dicendum, ut ibidem dicitur, quod hoc est propter eandem causam, propter quam oleum antiquum candidius est recenti, quia causa nigritudinis est aqua. Aqua autem utriusque plus inest existentibus recentibus quam antiquis propter continuam exalacionem. Igitur in calidis panibus, in quibus plus est de humido et de aqua quam in frigidis, est plus de materia nigredinis.[1] I.2.1.3. Tercio queritur, quare ceteris paribus panes saliti sunt saniores. Dicendum, ut ibidem dicitur, quod hoc ideo est, quia sal desiccat. Consumitur enim et desiccatur humidum a sale, quare salita a putrefaccione preservantur. In pane autem salito per sal consumitur humidum et exalat, propter quod veteres panes leviores sunt recentibus. Ergo in non salitis panibus plus existens de humido facit eos graviores quam salitos.[2] I.2.2.1. Sequitur secundo de vino et eius natura, de quo primo queritur, utrum expediat semel inebriari in mense, ut dicit Avicenna in Canticis et Rasis.[3] Dicendum secundum Commentatorem super Cantica Avicenne, quod ascensus ebrietatis semel in mense est erroneus, quia licet vinum secundum Galienum sit ex magis convenientibus calori naturali et sit respectu eius in gradu illo, in quo est, sicut oleum ad lumen et ignem. Tamen sicut multum et superfluum oleum extinguit ignem et lumen, sic multum vinum extinguit calorem naturalem. Licet ergo vinum lymphatum sit ex magis convenientibus calori naturali, est tamen ex magis nocentibus calori sensibili et animali et originis eius, scilicet cerebro et nervis. Quare, ut dicit idem Galienus, aqua mellis est utilior vino eis, qui habent naturaliter debiles nervos.[4] I.2.2.3. Tercio queritur, quare de vino lymphato et temperato homines de mane magis dolent caput quam de intemperato. Dicendum, ut ibidem, quia intemperatum grosse partis existens non intrat poros circa caput. Temperatum autem mixtum aqua subtiliatur, et sic poros capitis ingreditur.[5] I.2.2.4. Quarto queritur, quare pueri existentes calidi non sunt amatores vini, senes autem et viri fortes et calidi amant ipsum. Dicendum, ut ibidem dicitur, quod hoc est pro tanto, quia viri sunt calidi et sicci, pueri vero calidi et humidi. Humiditas autem pueris propria prohibet eos esse sitibundos respectu vini, quod est calidum et humidum.[6] I.2.3.1. Sequitur de tercio, scilicet de carnibus, et primo queritur, quare carnes validiores cicius digerantur. Dicendum, sicut dicitur in Saturnalibus, quod in homine calor naturalis est fortis, quare materiam validam et resistentem fortiter invadit et vincit et consumit. Levem vero ac tenerem(!)materiam preterit et cicius in cinerem quam in succum vertit. Sicut forcia ligna in carbonum frusta vertuntur, palee vero, si in ignem ceciderint, vix de eis restat cinerem videri. Similiter potencior mola maiora grana confringit, minora vero integra dimittit. Item ventus fortis magnas abietes et quercus evellit, cannam vero et virgulam faciliter non frangit.[7] Sic calor naturalis fortes carnes digerit, teneras vero quandoque intactas transit. I.2.3.3. Tercio queritur, utrum carnes asse sunt humidiores quam carnes lixe. Dicendum secundum Arestotilem 4^o Metheororum,[8] quod asse, et est racio, quia in assis per calorem ignis partes exteriores crustantur et per consequens pori clauduntur, ut interior humor non valeat exsudare. In lixis vero pori exteriores per calorem humidi iuselli sive brodii remolliuntur et aperiuntur, ut interius humidum residet, et ideo carnes asse exterius videntur sicciores, cum sint humidiores, carnes lixe econverso. I.2.3.4. Quarto queritur, quare lumen lunare plus putrefacit carnes animalium occisorum quam lumen solis. Dicendum, ut dicitur in Saturnalibus, quod nullius putredo fit, nisi calor et humor convenerint. Pecudum autem putrefaccio nichil aliud est quam defluxio quedam latens, carnis soliditatem in humorem convertens. Si ergo calor sit temperatus et modicus, nutrit humores, si fortis, exsiccat et extenuat. Ergo sol ut calidior de talibus carnibus totum humidum extrahit et exsiccat et non putrefacit, lumen vero lunare, in quo non est manifestus calor, sed occultus tepor aucto humore putrefacit maxime. Estimatur eciam, quod proprietas lunaris luminis sit, quod humectat corpora et velut occulto rore madefacit cibum. Calor lunaris adiunctus carnem putrefacit.[9] I.2.4.4. Quarto queritur, quare ova in avibus habent duram testam, in piscibus vero mollem. Dicendum, quod pisces ponunt ova sua in loco liquido, ideo non indigent dura testa, sed volatilia in loco duro, ut in terra, ideo indigent dura testa propter prohibicionem contrarii et nocivi, usquequo fetus perveniat ad perfectam formacionem.[10] I.2.4.5. Quinto queritur, quare ova in volatilibus sint diversi coloris, in piscibus autem non. Dicendum, quod hoc ideo est, quia in volatilibus est calor fortis, qui potest separare ea, que sunt diverse nature ut vitellum ab albo, in piscibus autem est calor debilis, ideo non potest ea separare.[11] I.2.4.6. Sexto queritur, quare in piscibus sunt ova rotunda, in avibus vero oblonge figure. Dicendum, quod calor movet a centro et maxime secundum figuram pyramidalem, ut patet in flamma ignis, que tendit in conum, licet lata sit in basi. Et ideo, quia calor in volatilibus est forcior quam in piscibus, ideo ova volatilium sunt oblonga et piscium autem rotunda, quia calor debilis dispergitur in gyrum.[12] I.2.4.7. Septimo queritur, quid rumpat testam in exclusione pulli. Dicendum, quod testa continua cubacione mollitur et subtiliatur, sicut videmus, quod fit in aceto, si ovum per novem dies ponatur in illo. Alia causa est ex parte rumpentis, quia quando pullo deficit nutrimentum ab intra, plus requirit de nutrimento, et ideo perforat testam.[13] I.2.5.1. Sequitur de quinto, scilicet de piscibus, et primo queritur, utrum pisces comedant pullos proprios. Dicitur, quod sic, tum quia sunt gulosi propter frigiditatem stomachi, tum quia sensus habent obtusos, et ideo non discernunt inter pullos et alios, et quia sunt avide gulositatis, ideo indifferenter transgluciunt et suos et eciam alienos.[14] I.2.5.2. Secundo queritur, utrum per pisces masticetur cibus. Dicendum, quod non, quia si masticarent, aqua nimis ingrederetur et faceret ad suffocacionem et submersionem ipsorum. Secundo, quia sunt animalia gulosa et avide capiunt et nutrimentum non masticatum et indivisum sumunt sive transgluciunt.[15] I.2.7.1. Sequitur de septimo, scilicet de oleribus et primo, quare caulis solvit ebrietatem. Dicendum, quod secundum Arestotilem III^a parte Problematum hoc ideo est, quia succum dulcem facit et succum purgativum habet, unde medici cum ipso clisterizant ventrem. Accidit ergo ebriis per succum caulium evellere humida vinosa, que in ipsis sunt indigesta, ipsum vero in superiori ventre derelictum infrigidare corpus, quo infrigidato humida subtilia contingit ferri in vesicam, quarum utrisque humidis expulsis et corpore infrigidato solvitur crapula et ebrietas merito.[16] ------------------------------- [1] [Pseudo-]Aristoteles Probl. 21, 4. [2] [Pseudo-]Aristoteles Probl. 21, 5. [3] Avicenna Cant. II, 1, 34,Rhazes Alman. 4, 5. [4] Cant. cum comm. Averrois, II, 1, 34, apud Galenum non inveni. [5] [Pseudo-]Aristoteles Probl. 3, 14. [6] [Pseudo-]Aristoteles Probl. 3, 7. [7] Macrobius Sat. 7, 8, 4-6. [8] Cf. Aristoteles Met. 4, 3. [9] Macrobius Sat. 7, 16, 16-18, 21. [10] Albertus Magnus Quaest. de anim. VI , 9. [11] Albertus Magnus Quaest. de anim. VI , 10. [12] Albertus Magnus Quaest. de anim. VI. , 11. [13] Petrus Hispanus med. Quest. de anim., f. 289r^b.^ [14] Albertus Magnus Quaest. de anim. VII., 8. [15] Albertus Magnus Quaest. de anim. XIII, 19. [16] [Pseudo-]Aristoteles Probl. 3, 17.