Interpretační seminář 4. Summa recreatorum, II. traktát II. Secundus tractatus, qui est de ciborum et potuum naturis et proprietatibus, continet quatuordecim capitula, quorum primum agit de natura panis sani, secundum de natura vini, tercium de medone, quartum de qualibet carne, 5^m de ovis, 6^m de natura lactis, 7^m de butyro, 8^m de caseo, 9^m de piscibus, 10^m de leguminibus, 11^m de oleribus, 12^m de fructibus, 13^m de speciebus aromaticis et 14^m de ceteris condimentis. II.1. Quantum ad primum capitulum, primo agendum est de natura panis, de qua Rasis dicit in libro Almansoris, quod panis, qui ex tritico fit, pluribus hominibus conveniencior est, et qui bene salitus et bene fermentatus et coctus est, cicius digeritur et magis tenuis et subtilior invenitur.[1] Qui quanto magis fuerit a furfuribus depuratus, tanto cicius digeritur, sed tardius egreditur.[2] Averroys autem, ubi supra, assignat huius racionem dicens, quod panis triticeus est cite digestionis propter mundificacionem et separacionem eius a furfuribus, sed quod sit tardioris egressionis est racio, quia furfur prebet viam velocitati egressus. Et melior est ille, qui coquitur in clibano, temperate salsus et fermentatus, et qui preparatur, ut sit porosus ad similitudinem spongie.[3] Unde Rasis, ubi supra, dicit, quod panis azimus dure digeritur tardeque de stomacho descendit, qui in ventre dolorem efficiens creat in renibus lapidem et in epate opilacionem. Item ibidem: Panis ordeaceus triticeo est frigidior, qui parvi existens nutrimenti generat ventositates, colicam ac alias infirmitates frigidas efficit ventremque stringit, sed factus panis ex aliis granis est ut natura grani, ex quo fit.[4] Item dicit Avicenna: Panis non comedatur calidus, sed una nocte permanens.[5] II.2. Secundum capitulum est de vino. Vinum enim, ut dicit Ysaac De dietis libro III^o, bonum nutrimentum dat corpori, sanitatem reddit et custodit nec ullus cibus vel potus invenitur adeo caloris naturalis confortativus propter familiaritatis consorcium. Eius natura digestionem adiuvat et eius calor similis est calori naturali et cito convertitur in purum et naturalem sanguinem. Turbidum sanguinem clarificat et aditus tocius corporis, precipue venarum, aperit et mundificat, epatis opilacionem aufert, tenebrosam fumositatem tristicie generativam a corde expellit, tocius corporis menbra corroborat, eciam animam oblivisci facit mesticiam et angustiam datque sibi leticiam et audaciam et ingenium subtiliat. Igitur conveniens est omnibus etatibus, omnibus temporibus, omnibus regionibus, si tamen sumptum fuerit secundum consuetudinem et vini et bibentis et quantum natura ferre potest. Palam ergo est, quod vinum est bonum omnibus hominibus, si secundum quod oportet, accipiatur. Et ideo antiqui assimilaverunt vinum tyriace magne, quia habet vim nature iuvativam. Calefacit enim corpora frigida et infrigidat calida, humectat sicca, extenuat humida, multociens eciam sitis ab eo plus quam per aquam extinguitur.[6] … II.4.1. Quantum ad primam partem, dicit Ysaac libro III^o De dietis, quod omne animal generaliter aut est silvestre aut domesticum. Silvestria animalia sunt sicciora et indigestibiliora ac illaudabilis nutrimenti generativa propter multitudinem motus eorum et propter calorem et siccitatem inhabitati aeris et hoc fit propter calorem solis habundantem et propter indigenciam umbre ipsum solem operientis. Unde silvestria non sunt boni nutrimenti et qualitative et quantitative, nisi sola silvestria caprina, quia superfluitate caloris, motus et laboris, quem faciunt, naturalis eorum frigiditas temperatur. Ideo nimio motu et exercicio gravitas saporis ac odoris carnium talium amputatur, adiutorium virtutis digestive datur, ut facilime et optime talis caro digeratur. Ceteraque animalia domestica ad silvestrium comparacionem propter sui quietudinem et aeris temperiem sunt nutribiliora et laudabiliora, sed sunt grossiora et duriora ad digerendum. Inter que masculina utpote calidiora et minoris humiditatis quam feminina sunt laudabiliora et digestioni faciliora, sed castrata medio modo se habent inter illa. [7] Hanc partem melius specificando plures differencias carnium animalium domesticorum et gressibilium invenio, nam sunt carnes quedam eduline, quedam agnelline, quedam arietine, quedam vituline, quedam vaccine et quedam porcine. II.4.1.6. Quantum ad carnes porcinas, dicit Avicenna, quod est hominibus naturalior quam quecumque caro aliorum animalium ambulancium et hoc docet experiencia, secundum quod dicit Averroys in quinto Colliget.[8] Item dicit Ysaac, quod caro porcina ceteris carnibus aliorum animalium est frigidior et humidior, maxime si sit domestica, nam caro porcina silvestris ad domesticam comparata calida est et sicca et minoris nutrimenti. Dicit tamen quidam, quod carnem porcinam domesticam non oportet accipi nisi raro et solum eius extremitates comedantur.[9] II.5. Quintum capitulum est de ovis, de quibus dicit Ysaac, ubi supra, quod multum dant nutrimentum, quia tota eorum substancia mutata in menbris assimilatur carni nature humane et maxime eorum vitellum, et ideo racione sui temperamenti sunt magis similia humane complexioni.[10] Item dicit Rasis, ubi supra, quod ova galline et perdicis plus sunt aliis conveniencia, quia ambo sperma valde augmentant et ad coitum incitant. Post hec in bonitate sunt ova anatis, quamvis malum efficiunt nutrimentum, anserum vero ova fastidium faciunt et sunt gravem habencia odorem. Ova galline et perdicis temperata sunt et conveniencia. Vitellus existens temperatus in caliditate bene nutrit, sed albumen eorum frigidum est et viscosum ac dure digestionis.[11] De vitello vero dicit Commentator super Canticis Avicenne, quod tantum pondus sanguinis ab eo generatur, quantum per se ponderat.[12] Item dicit Rasis, quod ova, dum elixantur et dura fiunt, ad digerendum duriora sunt tardiusque de stomacho descendunt, sed mollia ad descendendum sunt velocia. Tremula vero, que neque dura neque mollia sunt, inter illa duo media meliora existunt. Preterea ova conferunt asperitati gutturis et pulmonis. Ipsa eciam aliquando vicem carnis tenent. Et qui sunt valde pingues, non debent uti ovis.[13] ------------------------------- [1] Rhazes Alman. 3, 3. [2] Isaac De diaet. univ. et part. 2, 1, de pane triticeo, f. 104v^b - 105r^a. [3] Cf. Averroes Coll. 5, 31. [4] Rhazes Alman. 3, 3. [5] Avicenna Canon II., tract. 2, cap. 572; SN 10, 48. [6] Isaac De diaet. univ. et part. 2, 5, de vino, f. 151r^b - f. 151v^a, 572; SN 14, 113. [7] Isaac De diaet. univ. et part. 2, 4, de divisione animalium, f. 132v^b; SN 21, 54. [8] Averrois Coll. 5, 32; cf. SN 18, 83. [9] Isaac De diaet. univ. et part. 2, 4, de pecudibus, f. 134r^a; SN 18, 82. [10] Isaac De diaet. univ. et part. 2, 5, de ovis, f. 145v^b. [11] Rhazes Alman. 3, 14. [12] Cant. cum comm. Aver., pars II, tract. I, 97. [13] Rhazes Alman. 3, 14; cf. SN 16, 162.