Interpretační seminář 6. Summa recreatorum, 3. traktát III.1. Quantum ad primum capitulum, in quo agitur de hiis, que requiruntur ad regimen universale. Dicit Rasis, ubi supra, quod quandoque mala fit digestio et corrumpitur cibus in stomacho, hoc fit pro tanto, quia esibilia et potabilia plurima sumuntur in uno convivio, ordine tamen congruo pretermisso,[1] ad que cavenda plura metra memorabilia sunt adinventa, quorum quedam sunt de preceptis quibusdam generaliter, quedam de quatuor temporibus anni specialiter, quedam de duodecim mensibus anni singulariter, quedam de modo manducandi curialiter, quedam de nocivis, quedam de nutritivis, quedam de inpiguantibus et quedam de humoribus peccantibus. III.1.1. Quantum ad precepta de regulis sanitatis data, dicitur sic metrice: Hec precepta sequi debent aliosque docere, [2] qui vitare volunt morbos et vivere sane. [3] Si vis incolumem, si vis te reddere sanum, [4] curas tolle graves, irasci crede prophanum. [5] Parce mero, cenato parum, non sit tibi vanum [6] surgere post epulas, sompnum fuge meridianum. [7] Non minctum retine nec ventrem coge nec anum. [8] Que consuevisti, consueta relinquere noli. Non bibe non siciens et non comedas saturatus, [9] pisces palustres, fuge crebras ebrietates. [10] Sit brevis, aut nullus tibi sompnus meridianus, [11] febris, pigricies, capitis dolor atque catarrus, [12] omnia proveniunt ex sompno meridiano. [13] Ex magna cena stomacho fit maxima pena, [14] ut sis nocte levis, sit tibi cena brevis. [15] Si fore vis sanus, sit tibi parca manus, [16] pone gule metas, ut sit tibi longior etas. [17] Cum male te sentis, confert, ut balnea vites. [18] Si tibi deficiant medici, medici tibi fiant [19] hec tria: mens leta, requies tenuisque dieta. [20] III.1.4. Quantum ad modum manducandi, dicitur sic: Dum manducatis, mensa recte sedeatis. [21] Dum manducatis, murmur, rixas fugiatis. Dum manducatis, bene masticando teratis. Dum manducatis, modicum, bene, crebro bibatis. Dum manducatis, sal cultro suscipiatis. Dum manducatis, inopi dare quid studeatis. Dum manducatis, dapibus non probra feratis. Dum manducatis, non depositum capiatis. Dum manducatis, sputo tunc abstineatis. Dum manducatis, nares non mappa teratis. Dum manducatis, cultrum non ferte palatis. Dum manducatis, numquam vel raro canatis. Vas condimenti preponi debet edenti, [22] nam sapit esca male, que datur absque sale. [23] Omnis mensa male ponitur absque sale, [24] deterius vero ponitur absque mero, sal virus fugat et non sapitumque saporat. [25] III.2. Quantum ad secundum capitulum, quod est de esibilium et potabilium multiplicitate, dicit Averroys super Cantica Avicenne, quod ad conviviorum continuacionem et sanitatis conservacionem pertinet, quod esibilia et potabilia mensurentur secundum qualitatem, quantitatem, tempus et ordinem sic, quod quodlibet horum sit laudabile et laudabiliter ministretur, similiter quod excellens contrarium per suum contrarium reducatur ad temperamentum sic, quod humidum cum sicco et frigidum temperetur cum calido, pingue autem et unguosum cum salso et acuto.[26] Circa hoc capitulum primo agendum est de esibilibus, secundo de potabilibus. Porcus: Carnem porcinam tibi non nego nec pecorinam [27] nec simul agninam contempnes aut vitulinam. Est caro porcina sine vino peior ovina, [28] si tribuis vina, tunc est cibus et medicina. [29] Auca: Auca petit bachum mortua vivaque lacum, [30] o fluvialis anas, quanta pinguedine manas, [31] si mihi cavissem, si frena gule posuissem, [32] febres quartanas non revocasset anas. [33] Pisa: Pisam laudare decrevimus et reprobare: [34] pellibus ablatis est bona pisa satis, [35] est inflativa cum pellibus et nocitiva. [36] Faba: Non comedas fabam, quia procreat ipsa podagram. [37] Mortuus est abbas, quia voluit edere fabas. Cerusa: Cerusa, si comedis, triplex est gracia: testa [38] expurgat stomachum, nucleus lapidem tibi tollit [39] et de carne sua tibi sanguis optimus erit. [40] Pirum: Si coquis, antidotum pira sunt, sed cruda venenum, [41] cruda gravant stomachum, relevant pira cocta gravatum. [42] Egrotare potes, nisi vinum post pira potes,[43] vinum post pirum, post completacio virum. Alleum: Allea qui mane ieiuno sumpserit ore, [44] hunc egrotarum non ledit potus aquarum [45] nec diversorum mutacio facta locorum, [46] allea fetorem pellunt variantque colorem. [47] ------------------------------- [1] Cf. Rhazes Alman. 4, 4. [2] RSS 278; WaltIn 7570. [3] RSS 277. [4] RSS 6; WaltIn 18083, WaltS 29397, 29398. [5] RSS 7. [6] RSS 8; WaltS 20652. [7] RSS 9; WaltS 30885a, 43461. [8] Cf. RSS 10; cf. WaltS 18039. [9] RSS 313; WaltIn 11982, WaltS 17324. [10] Cf. RSS 310; WaltS 21513. [11] RSS 246; WaltIn 18298, WaltS 29779. [12] RSS 247. [13] Cf. RSS 248. [14] RSS 337; WaltS 8281. [15] RSS 338; WaltS 32566. [16] RSS 339 (215); WaltS 29389. [17] RSS 340; WaltS 21906, 39606e2. [18] RSS 285 (2836); WaltS 4231. [19] RSS 12; cf. WaltIn 18000, WaltS 29239. [20] RSS 13. [21] WaltIn 4894. [22] RSS 501; WaltIn 20042, WaltS 32908. [23] RSS 502. [24] Cf. RSS 504; WaltS 20240, cf. 27435. [25] RSS 505. [26] Cant. cum comm. Averrois II, 1, 19. [27] WaltIn 2498. [28] RSS 617; WaltIn 5625, WaltS 7334. [29] RSS 618. [30] RSS 655; WaltS 1668. [31] RSS 657; WaltIn 12648, WaltS 19466. [32] RSS 658. [33] RSS 659. [34] Cf. RSS 742. [35] RSS 743; WaltS 21164. [36] RSS 744 . [37] Cf. WaltS 17389a. [38] Cf. RSS 832; WaltIn 2655, WaltS 2682, 28339. [39] RSS 833. [40] Cf. RSS 834. [41] RSS 820; WaltS 28354. [42] RSS 821. [43] WaltS 602, cf. 17199. [44] RSS 794; Macer 5, 35. [45] RSS 795; cf. Macer 5, 33. [46] RSS 796; Macer 5, 34. [47] RSS 797.