Iterpretační seminář Summa recreatorum 7. III.2.2.1. Secundo agendum est de potabilibus, quorum primum et precipuum est vinum, de quo dicitur sic: Omnis homo primum proponit nobile vinum. Qui bona vina bibit, paradisum letus inibit. Sunt nutritiva plus dulcia candida vina. Si vinum rubeum nimium quandoque bibatur, venter stipatur, vox limpida turbificatur. Vina probantur odore, colore, sapore: nare probatur odor, oculo color et ore sapor. Si bona vina cupis hec quinque probantur in illis: forcia, formosa, fragrancia, frigida, frisca. Vini potores, vini cognoscite mores: dat vinum scire, dant claudos vina salire, vina parant ludum, dant vina calescere nudum. … Vinum subtile creat in sene cor iuvenile, sed vinum vile reddit iuvenile senile. … Dico pro vero, quod ego post prandia quero quolibet in sero de meliore mero. Omnis sincerum diligit ordo merum, vino, cui cor do, concordat quilibet ordo. Vult anguilla lacum vivens, sed mortua bachum. Auca petit bachum mortua, viva lacum. In cratere mero Thetis est coniuncta Lieo, est dea iuncta deo, sed dea maior eo. Nil valet hic vel ea, nisi cum fuerint pharisea, semper propterea sit deus absque dea. ... Dives eram dudum, sed me faciunt tria nudum: alea, vina, venus, tribus hiis sum factus egenus. Vinum sume novum modice, post quodlibet ovum. Vina bibat mane cerebrumque reformat inane, quem perfudit heri copia multa meri. Qui bona prandia vinaque forcia querit habere, hunc gula noxia parcere nescia cogit egere. … Nos piget hic esse, cum sit potare necesse vinum de messe, quod non consuevimus esse. … Post vinum verba, post ymbrem nascitur herba. Horribilis questa, quia non vinum, sed agresta indigesta datur, quicumque bibit, lacrimatur. Da vinum docto, layco de flumine cocto. III.2.2.5. Quintum potabile est medo, de quo dicitur sic: Est medo: cui me do, comedo cultumque comedo, totum forme do, corpus colo, nil anime do. Hoc dicit medo: Qui me bibit, hunc ego ledo. III.4. Quantum ad 4^m capitulum, quod est de tempore comestionis et eius reiteracione, dicit Rasis in Almansoris, quod comedendum est, postquam preaccepti cibi gravitas inferius descendit et pars ventris superior est alleviata, postquam precessit conveniens exercicium et habetur appetitus ad cibum. Est eciam cavendum, ut ait idem Rasis, ne comestio tardetur, postquam appetitus prevalet, nisi appetitus sit mendax, sicut accidit inebriis et fastiditis. Sed postquam homo, qui ebrius non est, inceperit cibum appetere, si nutrimentum, quod precessit nec fuit nimis multum nec nimis grossum, tunc statim eadem hora debet comedere sine dilacione. Si enim comestio in tantum tardatur, quod appetitus destruatur, qui prius erat intensus, tunc debet sumere syrupum acetosum vel aquam calidam et debet abstinere, donec vomat vel asellat, ut appetitus excitetur et redeat.[1] De reiteracione autem actus comedendi dicit Rasis, ubi prius, quod summopere comedens debet cibos consuetos accipere et tociens edere, quociens consuevit nisi consuetudo nimis perversa fuerit, que est dimittenda, non tamen repente, sed paulatim et ordinate. Comestio autem sic ordinari debet, ut inter diem et noctem semel vel ad maius bis in die aut, quod sanius est, inter duos dies ter aliquis refficiatur. Semel tamen in die comedere habentibus corpora macra et sicca nocet, bis eciam refici in die habentes corpora grossa et pinguia ledit. Insuper multis excerciciis utentes et multum laborantes indigent cibo grossiori, sed hiis contrariis contraria eveniunt.[2] Dicit eciam Averroys super Cantica Avicenne magis temperatum modum edendi esse, quod quis comedat tantum ter in duobus diebus, quia phisici opinantur, quod actus virtutis digestive perfficitur in tercia digestione in decem et octo horis, unde quando fit trina comestio in duobus diebus, illo tempore vel prope perficitur digestio in menbris. … III.5. Quantum ad quintum capitulum, quod est de ordine ferculorum et loco comestionis, dicit Rasis ubi sepius, quod cibus grossus debet sumi in ordine ante subtilem et inter principium et finem prandii non sit longa mora. Oportet eciam, quod in hieme cibus non sit actualiter calidus et in estate non sit excellenter frigidus, sed temperate. Unde simpliciter est abstinendum a cibis calidissimis, quales sunt, cum ab igne primo removentur, et a frigidissimis, quales sunt, qui super nivem infrigidantur. De loco autem refeccionis dicit Avicenna in Canticis, quod querendus est locus tranquillus, frigidus ac a vento sequestratus ad laudabile refeccionis convivium faciendum, ubi dicit Commentator, quod maxime tempore estivo pro refeccione est querendus locus frigidus et hora frigida, quia calor extraneus debilitat calorem intraneum et naturalem, sicut sol debilitat ignem, cum sibi exponitur, qui tamen accenditur et confortatur, si ad umbram reponatur. Et addit Rasis, quod tempore estatis cibus refeccionis comedatur in horis frigidis, quod si hore non possunt esse frigide, loca saltem sint frigida et frigide mansionis.[3] ------------------------------- [1] Rhazes Alman. 4, 4. [2] Rhazes Alman. 4, 4. [3] Rhazes Alman. 4, 4.