Fabula antiquissima Scaena prima: In silva (Matrona senilis in silva longe errat. Deformis est. Tristi voce dicit.) Matrona senilis: Ubi est villa mea? Longe erravi. O me miseram! Multae sunt arbores. Densa est silva. Abies illa alta est, sed populus est altior quam abies. Fraxinus autem omnium altissima est. (Longius errat. Tristiore voce dicit.) Villam meam non video. O me miseriorem! Plures nunc sunt arbores. Densior est silva. Sed omnes arbores pulchrae sunt. Abies illa pulchra est, sed populus est pulchrior abiete. Fraxinus autem omnium pulcherrima est. (Longissime errat. Tristissima voce dicit.) Plurimae nunc sunt arbores. Densissima est silva. O me miserrimam! Nox iam appropinquavit et nondum villam meam inveni. Sed ecce! Lucem video. Per fenestram villae lucet, sed non est villa mea. Porta aperta est. Bene! Nemo inest. Intro. Scaena secunda: In villa (In villa sunt tres sellae. Prima sella maxima est, secunda sella minor est, tertia sella minima est. In mensa sunt tres lances, in quibus est puls. Prima lanx maxima est, secunda lanx minor est, tertia lanx minima est.) Matrona senilis: Quid video? Pultem olfacio. Ieiuna sum. (Pultem, quae in maxima lance est, gustat.) O linguam meam! Haec puls calidior est. Hanc pultem non amo. (Pultem, quae in minore lance est, gustat.) Haec puls frigidior est. Hanc pultem quoque non amo. (Pultem, que in minima lance est, gustat.) Optima est haec puls. Hanc pultem edo. (Omnem pultem edit.) Nunc fessa sum. Tres sellas video. Quis sella commodissima est? (In sella maxima sedet.) Haec sella durior est. (In sella minore sedet.) Haec sella mollior est. (Minimam sellam digito tangit.) Euge! Haec sella commodissima est. (In sella minima sedet; eam frangit; ad terram cadit.) O abominandam villam! O fragilem sellam! Lectulum firmiorem quaero. (In cubiculum exit.) Scaena tertia: In villa (Intrant tres ursae. Ursa minima modo sex annos nata est. Ursa maior altior est. Ursa maxima altissima est.) Ursa Maxima (Maxima voce dicit): Hominem olfacio. Ursa Maior (Minore voce dicit.): Humanum sanguinem olfacio. Ursa Minima (Minima voce dicit): Humanos pedes olfacio. Ursa Maxima: Quis pultem meam gustavit? Ursa Maior: Quis pultem meam gustavit? Ursa Minima: Quis pultem meam gustavit? Immo vero quis omnem edit? Ursa Maior: Circumspicite omnes. Fur adest. (Omnes circumspiciunt et sellas vident.) Ursa Maxima: Quis in sella mea sedit? Ursa Maior: Quis in sella mea sedit? Ursa Minima: Quis in sella mea sedit? Immo vero quis eam omnino fregit? Ursa Maxima: Currite omnes in cubiculum. Fortasse fur in cubiculo est. (Omnes in cubiculum currunt. Ursa minima celeriter currit. Ursa maior celerius currit. Ursa maxima celerrime currit.) Ursa maxima: Quis in lectulo meo dormivit? Ursa Maior: Quis in lectulo meo dormivit? Ursa Minima: Quis in lectulo meo dormivit et etiam nunc dormit? Ursa Maxima: O deformem matronam! Quam sordidi sunt eius capilli! Ursa Maior: Dentes quoque sunt sordidi. Ursa Minima: Capite eam celeriter. Namque certe illa est fur. (Omnes in matronam senilem incurrunt, quae subito e lectulo surgit et per fenestram effugit.)