Gesta Romanorum Cap. 10. De filia in venenosis nutrita. Alexander regnavit, qui erat tam fortis tempore suo et potens, quod nullus eum devincere potuit. Et quantum ad sapientiam magistrum Aristotelem habebat secum, qui eum in omni sapientia instruebat. Haec audiens regina aquilonis filiam suam a tempore nativitatis veneno nutrivit, et cum ad aetatem legitimam pervenisset, erat tam pulchra et in omnibus amorosa, ita quod multi per aspectum eius infatuati fuerunt. Tandem regina eam ad Alexandrum misit, ut esset eius concubina. Visa puella, statim captus est in eius amore et dormire cum ea volebat. Haec percipiens magister Aristoteles dixit ei: "Nolite talia attemptare, quia, si feceritis, incontinenti moriemini, eo quod ipsa sit toto tempore vitae suae veneno nutrita! Et ut verum fuerit, quod dico, statim hoc probabo." Hic est quidam malefactor, qui per legem mori debet; cum ea dormiat, et tunc videbitis, si verum dixerim." Et sic factum est. Malefactor osculatus est eam, coram omnibus cecidit et mortuus est. Alexander haec percipiens magistrum suum miro modo laudabat, qui eum a morte liberavit. Puellam matri remisit. Cap. 19. De elephante et virginibus. Erat quidam imperator, qui habuit quandam forestam, in qua erat elephas, cui nemo audebat appropinquare. Haec audiens imperator a philosophis naturam elephantis quaesivit. Illi vero respondebant et dixerunt, quod virgines nudas multum diligeret ac in cantu earum delectaretur. Imperator statim fecerat inquiri duas puellas pulchriores, quas in imperio habebat. Inventae sunt duae virgines. Ambae forestam intrabant totaliter denudatae. Una pelvim accepit, altera gladium, et inceperunt dulciter cantare per forestam. Haec audiens elephas venit ad eas et coepit mamillas earum lambere. Ille cantum continuabant tamdiu, quousque elephas requievit in gremio eius, quae pelvim portabat. Puella alia videns elephantem dormire cum gladio illum occidit. Puella alia sanguinem in pelvi accepit, et de illo sanguine rex fecit fieri purpuram. Cap. 26. De ciconia adulterata. Quidam miles erat, qui castrum pulcherrimum habebat, in quo cyconiae duae nidificabant. Sub castro erat fons clarus, in quo cyconiae balneari solebant. Accidit, quod femella pullos produxit, masculus vero per terram volabat, ut cibum colligeret. Illo absente femella adulterata est. Statim, antequam masculus veniret, ad fontem descendit, ut se lavaret, ne masculus foetorem adulterii sentiret. Miles cum saepius illud vidisset, admirabatur. Accidit semel, quod, cum fuisset adulterata, miles fontem clausit, ne cyconia balnearetur. Illa vero cum fontem clausum videret, ad nidum reversa est. Masculus veniens, sentiens in ea foetorem adulterii, volavit et infra diem naturalem secum multitudinem cyconiarum duxit, et in praesentia militis cyconiam adulteratam devorabant. Cap. 36. De eo, qui nomen suum perpetuare voluit. Valerius narrat, quod quidam nobilis sapientem consuluit, quomodo posset nomen suum perpetuare. Respondit, quod si virum illustrem occideret. Quo audito Philippum, Alexandri patrem, occidit, ut nomen acquireret sibi. Sed ille misera morte mortuus est. Cap. 64. De iniquo iudice. Erat quidam imperator, qui statuit pro lege, quod sub poena gravi quilibet iudex recte iudicaret. Accidit, quod quidam iudex muneribus corruptus falsum iudicium dedit. Imperator cum hoc audisset, servis suis praecepit, ut eum excoriarent, quod amplius falsum iudicium non daret. Et sic factum est. Pellem eius in loco, ubi iudex sedere deberet, posuit ad designandum, quod quilibet iudex cogitaret, quod amplius falsum iudicium non daret. Cap. 69. De arbore et uxoribus suspensis. Refert Valerius, quod Patinus flens dixit vicino suo: "Habeo arborem infelicem in orto meo, in qua uxor mea prima se suspendit; postmodum secunda; etiam nunc tertia. Et ideo dolor est intolerabilis." Ait vicinus, cui nomen Arrus: "Miror te in tantis successibus lacrimas emisisse. Da mihi, rogo te, tres surculos illius arboris, quia intendo inter vicinos dividere, ut quilibet arborem habeat ad uxorem suam suspendendam!" Et sic factum est. Cap. 175. De quattuor viis. Helius in civitate romana regnavit, qui, cum semel de una civitate in aliam transitum fecisset, venit ad quandam crucem, in qua erat ex omni parte scriptura talis. Ex una parte erat scriptum: "O rex, si per viam istam equitas, pro corpore tuo bonum hospitium habebis, sed male equo tuo ministrabitur." Ex alia parte erat scriptum: "Si per viam istam equitas, hospitium invenies, in quo equus tuus satis laute habebit, sed tu pessime eris ministratus." Ex tertia parte erat scriptum "Si tu per viam istam pergis, tu et equus tuus satis habebitis; sed antequam recedas, egregie eris verberatus." Ex quarta parte erat scriptum: "Si transieris istam viam, ambo satis habebitis, sed equum tuum ibidem dimittes, et tunc te oportet pedibus ambulare." Rex cum haec omnia vidisset et legisset, admirabatur et intime cogitabat, quam viam equitare deberet. Ait intra se: "Primam viam volo equitare, quia bene erit mihi et male equo meo. Nox una cito transiit." Equitavit et venit ad quoddam castrum, in quo erat miles, qui eum benigne recepit ac laute ei ministravit, sed equus parum aut nihil habebat. Mane vero surrexit et ad palatium suum equitavit et narravit omnibus, quod viderat. NB: Nemohla jsem se rozhodnout, které příhody jsou nejlepší, proto dávám k dispozici více materiálu – vyberte si dle libosti, podle obsahu či délky, snad budete každý schopen jednu, dvě i více příhod přeložit.