Zájmena Avarus neque quemquam diligit neque ab ullo diligitur. Numquam aliud natura, aliud sapientia dicit. Habesne aliquam spem an non? Primus cuiusque mensis dies apud Romanos Kalendae apellabatur. Nemo praeter mercatores in Britanniam advenit, sed iis ipsis nihil praeter eas regiones, quae sunt contra Gallias, notum est. Suum cuique. Male vivit, quisquis non cum virtute vivit. Estne aliquis dolor aut omnino sensus post mortem in corpore an non? Uterque peccat, et cui omnia placent, et cui nihil. Esse a odvozeniny Mali amicos presentes colunt, boni etiam illos, qui longe absunt, amant. Homo homini et obesse et prodesse potest. Erranti iter monstrare non possumus (poteramus, poterimus). Non potest res publica bene geri a malis. Ne mihi quidem prodero, si a communi periculo abero. Nulli rosae deest spina. Tam deest avaro, quod habet, quam quod non habet. Non omnia possumus omnes. Amicis miseris adesse debes. Ibi potest populus valere, ubi leges populi valent. Stupňování adverbií Elegantius disputare, melius cantare, celerius currere, acerrime pugnare, facilius corrigere, quam felicissime vivere, prudentius curare, optime scribere, pessime se gerere, audacissime urbem defendere, gravius monere, honestius mori, difficulter educare. Adjektiva. Ablativ srov., genitiv celk. Quid est patria dulcius, clarissimus poetarum, eloquentissimus omnium oratorum, peior quam inimicus, omnium rerum facillimum, maior pars gentium, sole clarius, luce celerius, oratio melle dulcior, patria mihi vita carior, omnium urbium ornatissima, nostrorum amicorum carissimus. Konj. prés. a impf. 1.Vivat, crescat, floreat res publica nostra! 2.Audiatur et altera pars! 3.Utinam ne ab officiis deterreamini! 4.Utinam pater veniat! 5.Si stas, vide, ne cadas! 6.Utinam semper patriae prodesse possitis! 7.Ne severi iudices aliorum simus! 8.Di tibi dent, quaecumque optas! 9.Quid agam, qua me regione vertam? 10.Hoc quoque quis dubitet? 11.Si vobis prodesse possemus, non deessemus vobis. 12.Utinam prodessetis amicis praesentes et absentes! 13.Utinam ne domo abessem! 14.Utinam haberem, quid vobis darem consilii! 15.Sum felix –quis enim neget hoc - felix manebo! 16.Utinam meliorem vitam haberemus! 17.Ne nos moneas! 18.Cur etiam secundo proelio aliquos e suis dux amitteret? Cur vulnerari pateretur milites fortiter pugnantes? 19.Quid Romae faciam? Mentiri nescio.