Tadeáš Hájek z Hájku (1525-1600) De cerevisia ejusque conficiendi ratione c. 11: De cerevisiarum differentiis Differentiae cerevisiarum plurimae colligi possunt; sed non est necessarium minimas quasque persequi; quando primas et praecipuas indicaverimus, reliquae nullo negotio intellegi poterunt. Differunt igitur primum inter se materia. Nam aliae ex solo tritico, aliae ex solo hordeo, aliae ex utrisque simul certa ratione mixtis et temperatis praeparantur. Differunt item plurimum parandi ratione et coctura. Nam aliae hoc vel illo modo, brevius item aut longius tempus cocturae exposcunt; ac quae cito percoquuntur, minus durare solent, quae vero diutius, durabiliores esse consueverunt; nec tam facile, ut illae, acescunt et corrumpuntur. Praeterea differunt conficiendi tempore; cum aliae quovis anni tempore, ut triticea nostra, diebus quibusvis per integrum annum parantur, aliae, ut hordeacea, certo et delecto tempore, nimirum hiberno et sub veris initium, quidam, ut Opavienses, semel tantum in anno et mense Martio suam ex hordeo conficiunt cerevesiam et ab eo Martianam vocant; qua incolae eius ducatus vice medicamenti utuntur, ubi se male affectos sentiunt; et propterea mediciane non magnus apud eos usus est. Ea cerevisia liberalius pota vere Martios efficit. … Sed non est silentio praetereunda illa cerevisia hordeacea, quae olim Pragae a collegis domus Caroli IV., patris patriae meritissimi, et alicubi in monasteriis et xenodochiis vetere consuetudine parabatur et Conventum (si non erro) a coenobiis et collegiis nomine tracto vocabatur; neque ita diu est, ex quo usus illius rarior esse coepit, immo propemodum nomen cum re iam periisse videtur ob annonae, lupuli, lignorum et rerum paene omnium summam difficultatem; quae collatione facta huius temporis ad superiora, decupli, ne quid dicam amplius, pretium excedunt. Hinc fit, ut huius quoque cerevisiae usus propemodum interciderit. … Postremo differunt cerevisiae plurimum inter se consistentia, sapore, colore, odore, aetate, viribus seu facultatibus. Vocabula: acesco, ere, acui zkysnout – affectus, a, um vysílený, churavý – annona, ae, f. obilí, zásobování obilím, cena obilí – cerevisia, ae, f. pivo – coctura, ae, f. vaření – coenobium, ii, n. klášter – collatio, onis, f. srovnání – collega, ae, m. člen koleje vysokého učení – collegium, ii, n. kolej vysokého učení – consistentia, ae, f. složení – conventus, us, m. konvent, klášter – decuplus, a, um desetinásobný – ducatus, us, m. vévodství, knížectví – durabilis, e trvanlivý – exposco, ere, poposci vyžadovat – hibernus, a, um zimní – hordeaceus, a, um ječmenný – hordeum, i, n. ječmen – intercido, ere, cidi vymizet, zahynout – liberalis, e štedrý, ochotný – lupulus, i, m. chmel – nimirum samozřejmě – percoquo, ere, coxi, coctum uvařit – propemodum téměř, skoro – sapor, oris, m. chuť, vkus – tempero, are, avi, atum náležitě smísit, sloučit – triticeus, a, um pšeničný – triticum, i, n. pšenice – vice medicamenti místo léku (-, vicis, vicem, vice střídání) – xenodochium, ii, n. hostinec