Fulcheri Carnotensi Historia Hierosolymitana (1095-1127). Ed. H. Hagenmeyer, Heidelberg 1913, s. 130-138. His et aliis pluribus competenter dispositis, cuncti adsistentes tam clerus, quam populus, Deo gratias agendo dictis domni Urbani papae voluntarie adspiraverunt et fideli pollicitatione decreta illius bene tenenda confitmaverunt sed aliud ilico, non minus tribulationis iam dictae sed et maius aut pessimus ex latero mundi climate Christianitati obesse adiecit, inquiens: quoniam o filii Dei, si pacem apud vos tenedem et ecclesiaeiura conservanda fideliter sustentare virilius solito polliciti Deo estis, exstat operae pretium ut insuper ad quoddam aliud Dei negotium et evstrum, emendatione deifica nuper vegetati, probitatis vestrae valitudinem versetis. Necesse est enim, quatinus confratribus vestris in Orinetali plaga conversantibus, auxilio vestro iam saepe acclamato indigis, accelerato itinere succurratis. Invaserunt enim eos, sicuti plerisque vestrum iam dictum est, usque ad mare Mediterraneum, ad illud scilicet quod dicunt Brachium S. Georgii, Turci, gens Persica, qui apud Romaniae fines terras Christianorum magis magisque occupando, lite bellica iam septuplicata victos superaverunt, multos ocidendo vel captivando, ecclesias subvertendo, regnum Dei vastando. Quos quodem si sic aliquandiu in quiete siveritis, multo latius fideles Dei supergredientur. Qua de re supplici prece hortor, non ego, sed Dominus, ut cunctis cuiuslibet ordinis tam equitibus quam peditibus, tam divitibus quam pauperibus, edicti frequenti vos, Christi praecones, suadeatis, ut ad id genus nequam de regionibus nostrorum exterminandum tempestive Christicolis opitulari satagant. Praesentibus dico, absentibus mando, Christus autem imperat. Cunctis autem illuc euntibus, si aut gradiendo aut transferando, sive contra paganos dimicando, vitam morte praepeditam finerint, remissio peccatorum praesens aderit. Quod ituris adnuo, dono isto investitus a Deo. O quantum dedecus, si gens tam spreta, degener et daemonum ancilla, gentem omnipotentis Dei fide praeditam et Christi nomine fulgidam sic superaverit! O quanta improperia vobis ab ipso Domino imputabuntur, si eos non iuveritis qui professione Christiana censetur, sicut et vos . Procedant, inquit, contra infideles ad pugnam iam incipi dignam et trophaeo explendam, qui abusive privatum certamen contra fideles etiam consuescebant distendere quondam. Nunc fiant Christi milites, qui dudum exstiterunt raptores; nunc iure contra barbaros pugnent, qui olim adversus fratres et consaguineos dimicabant; nunc aeterna praemia nanciscantur, qui dudum pro solidis paucis mercennarii fuerunt. Pro honore duplici laborent, qui ad detrimentum corporis et animae fatigabant. Quinimmo hic tristes, hic pauperes, illic autem laeti et locupletes, hic inimici Domini, illic autem amici eius erunt. Ituris autem mora non differat iter, sed propriis locatis sumptibusque collectis, cessante bruma vernoque sequente, Domino praevio tramitem acriter intrent. Překlad Georges TATE, Křižáci v Orientu, Praha 1996, s. 130-131.