De Compassione Beatae Mariae Stabat mater dolorosa iuxta crucem lacrimosa dum pendebat filius, cuius animam gementem, contristantem et dolentem pertransivit gladius. O quam tristis et afflicta fuit illa benedicta mater unigeniti, quae maerebat et dolebat et tremebat, dum videbat nati poenas incliti. Quis est homo, qui non fleret matrem Christi si videret in tanto supplicio? Quis non posset contristari, piam matrem contemplari dolentem cum filio? Pro peccatis suae gentis vidit Jesum in tormentis et flagellis subditum; vidit suum dulcem natum morientem, desolatum dum emisit spiritum. Pia mater, fons amoris me sentire vim doloris fac, ut tecum lugeam; fac, ut ardeat cor meum in amando Christum Deum ut sibi complaceam. Sancta mater, istud agas, crucifixi fige plagas cordi meo valide, tui nati vulnerati, tam dignati pro me pati poenas mecum divide! Fac me vere tecum flere, crucifixo condolere, donec ego vixero; iuxta crucem tecum stare et me tibi sociare in planctu desidero. Virgo virginum praeclara, mihi iam non sis amara, fac me tecum plangere, fac, ut portem Christi mortem, passionis eius sortem et plagas recolere. Fac me plagis vulnerari cruce fac inebriari ob amorem filii; inflammatus et accensus per te, virgo, sim defensus in die iudicii. Fac me cruce custodiri, morte Christi praemuniri, confoveri gratia. Quando corpus morietur fac, ut animae donetur paradisi gloria.