Biblia sacra, versio Vulgata. Genesis 1, 1-28. 1 In principio creavit Deus caelum et terram. 2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas. 3 Dixitque Deus: fiat lux! Et facta est lux. 4 Et vidit Deus lucem, quod esset bona, et divisit lucem ac tenebras, 5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem, factumque est vespere et mane, dies unus. 6 Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis! 7 Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum, et factum est ita, 8 vocavitque Deus firmamentum caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus. 9 Dixit vero Deus: Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida, factumque est ita, 10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria. Et vidit Deus, quod esset bonum. 11 Et ait: Germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semet ipso sit super terram. Et factum est ita. 12 Et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus, quod esset bonum. 13 Factumque est vespere et mane, dies tertius. 14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora et dies et annos, 15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram. Et factum est ita. 16 Fecitque Deus duo magna luminaria, luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas, 17 et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram 18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus, quod esset bonum. 19 Et factum est vespere et mane, dies quartus. 20 Dixit etiam Deus: producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli, 21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas ,et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus, quod esset bonum 22 benedicitque eis dicens: Ccrescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram. 23 Et factum est vespere et mane, dies quintus. 24 Dixit quoque Deus: producat terra animam viventem in genere suo: iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas, factumque est ita. 25 Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus, quod esset bonum. 26 Et ait: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis, universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra. 27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos, 28 benedixitque illis Deus et ait: Crescite et multiplicamini et replete terram, et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram.