Ludus Paschalis (Carmina Burana 15) Incipit ludus immo exemplum dominice resurrectionis. Cantatis matutinis in die pasche omnes persone ad ludum disposite sint parate in loco speciali secundum suum modum et procedant ad locum, ubi sit sepulchrum. Primum veniat Pilatus et uxor sua cum magnis luminibus, militibus precedentibus, accessoribus sequentibus, deinde pontificibus et Iudeis; post hec veniant angeli et Marie et apostoli. Ingressus Pilatus cum Iesu in pretorium; tunc ait illi: tu es rex Iudeorum. Respondit: Tu dicis, quia rex sum. Exivit ergo Iesus de pretorio portans coronam et vestem purpuream; et cum indutus fuisset, exclamaverunt omnes: Crucifigatur, quia filium Dei se fecit. Versus: Tunc ait illis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Regem non habemus nisi Cesarem. Primum cantent pontifices: O domine, recte meminimus, quod a turba sepe audivimus, seductorem consuetum dicere: „post tres dies volo resurgere“. Pilatus: Sicut michi dictat discretio et astuta vestra cognitio, michi crimen vultis imponere de Iesu, quem fecistis perdere. Pontifices: Vestra virtus et sapientia nobis valde est necessaria; seductoris namque discipuli machinantur ruinam populi. Uxor Pilati: Versutia horum non faciat, ut sepulchrum preses custodiat; vestra namque perpendat gloria, quanta passa fui per somnia. Assessores: Militibus ergo precipias custodire noctis vigilias, ne furentur illum discipuli et dicant plebi: „surrexit a mortuis.“ Iudei stent ante Pilatum et cantent: Audi, preses, nostras preces, ne sis deses; nobis debes hos prestare milites ad sepulchrum, ut defunctus observetur, ne tollatur suis a discipulis. Respondet Pilatus: En habetis custodum copiam. Custodite noctis vigiliam, ne furentur illum discipuli et dicant eum vivere populi! Tunc Iudei se vertant ad milites parum: Militibus damus pecuniam, ut habeant semper custodiam seductoris, qui dixit temere: „post tres dies volo resurgere“. Milites petent pecuniam: Quid mercedis ob hoc habebimus, si custodes vestri manserimus, ne tollant Iesum discipuli et credant eum vivere populi? Iudei ostendant illis pecuniam: O viri fortes, vobis dabimus pretium. Custodite sepulchrum! Deinde exhibeant denarios in numero: Nummos centum quivis accipiat vel talentum, ut non decipiat, sed custodes existant tumuli, ne furentur illum discipuli. Demum in toto sine numero: Pecunia militibus abunde tradatur, ne seductor perfidus furtim auferatur. Tunc veniant Marie inquirendo aromata et cantent simul: Aromata pretio querimus corpus Iesu ungere volumus. aromata sunt odorifera sepulture Christi memoria. Tunc apothecarius audiens eas vocet: Huc propius flentes accedite et unguentum, si vultis, emite! aliter nusquam portabitis. Vere quantus est dolor vester! Item Marie: Dic tu nobis, mercator iuvenis, hoc unguentum si tu vendideris, dic pretium pro quanto dederis. Heu, quantus est dolor noster! Apothecarius: Dabo vobis unguenta optima, salvatoris ungere vulnera sepulture eius in memoriam et nomini eius ad gloriam. Uxor apothecarii levet pyxidem et cantet: Hoc unguentum si vultis emere, auri talentum michi tradite, aliter nusquam portabitis. Vere quantus sit dolor vester! Et sic ement aromata. Apothecarius ostendat eis viam ad sepulchrum: Hes est vera semita, que recta, non per devia vos ducet ad hortum. ibi cum veneritis, illum, quem vos queritis, videbitis Iesum, salvatorem vestrum.