CARMINA CANTABRIGIENSIA – Cambridgeské písně (10.-11. stol) Modus Liebinc – pohádka o „sněžném dítěti“ 1a Aduertite, Omnes populi, Ridiculum Et audite, quomodo Sueuum mulier Et ipse illam Defraudaret. 1b Constantie Ciuis Sueuulus Trans equora Gazam portans nauibus Domi coniugem Lasciuam nimis Relinquebat. 2a Vix remige Triste secat mare, Ecce subito Orta tempestate furit pelagus, Certant flamina, Tolluntur fluctus, Post multaque exulem Vagam littore Longinquo nothus Exponebat. 2b Nec interim Domi uacat coniunx; Mimi aderant, Iuuenes secuntur, Quos et inmemor Viri exulis Excepit gaudens Atque nocte proxima Pregnans filium Iniustum fudit Iusto die. 3a Duobus Volutis annis Exul dictus Reuertitur. Occurrit Infida coniux Secum trahens . Puerulum. Datis osculis Maritus illi "De quo", inquit, "puerum Istum habeas, Dic, aut extrema Patieris." 3b At illa Maritum timens Dolos uersat In omnia. "Mi", tandem, "Mi coniux", inquit, "Vna uice In Alpibus Niue sitiens Extinxi sitim. Inde ergo grauida Istum puerum Damnoso foetu Heu gignebam." 4a Anni post hec quinque Transierunt aut plus, Et mercator uagus Instaurauit remos: Ratim quassam reficit, Vela alligat Et niuis natum Duxit secum. 4b Transfretato mari Producebat natum Et pro arrabone Mercatori tradens Centum libras accipit Atque uendito Infante diues Reuertitur. 5a Ingressusque domum Ad uxorem ait: "Consolare, coniux, Consolare, cara: Natum tuum perdidi, Quem non ipsa tu Me magis quidem Dilexisti. 5b Tempestate orta Nos uentosus furor In uadosas sirtes Nimis fessos egit, Et nos omnes grauiter Torret sol, at ille nivis natus Liquescebat." 6 Sic perfidam Sueuus coniugem Deluserat; Sic fraus fraudem uicerat: Nam quem genuit Nix, recte hunc sol Liquefecit.