De Alexandri de Villa Dei Doctrinali in scholis Bohemicis medii aevi exeuntis usitato. In documentis pluribus, quibus probari potest litteras cultusque Bohemiae aetate medii aevi in orbe Latino occidentali locum habuisse, animadvertimus opus ad usum scholarum grammaticam Latinam explicans „Doctrinale“ intitulatum, cuius auctor Alexander de Villa Dei (1160/70 – cca 1240) est observantes voces Bohemicas singulas, sententias breves necnon adnotationes varias, quae in editione (incunabula ita dicta, GW 1078) „Doctrinalis“ anno 1497 Norimbergae apud Antonium Koberger typis excusa, Brunae in Bibliotheca terrae Moraviae asservata, occurrunt. Adnotationes illae, plerumque in marginibus diversarum foliorum, non immediate textum „Doctrinalis“ ipsum, verum creberrime Gerardi Zupthaniensis Coloniensis expositionem (1488) attinent, cui nomen „Glossae notabili“ fuit.