Materia instituta libelli mei regio illa urbis Romae, cui est nomen Suburae, existit, qualis tempore liberae rei publicae et tempore principatus fuit. Subura locus putabatur, ubi et mulieres et viri se prostituebant et ubi oblectationes nocturnae quaeri solebant. Opusculum divisum est secundum proposita singula in quattuor partes, quarum prima fontes, id est mentiones, quas de Subura in litteris Latinis invenire possumus, investigare conatur, deinde de natura loci, de aedibus,de ruinis usque hodie manentibus tractatur, porro opiniones varias atque diversas de origine Suburae persequimur, tum populus Suburanus plerumque mercatorum et fabrorum parvorum una cum condicionibus vitae eorum ante oculos ponitur. Libelli pars postrema modos prostituendi et omnia huc pertinentia discutit. Supplemento duae Suburae designationes nec non regionis in statu hodierno imago phototypica continentur. Regio illa famosa exstitit praesertim poetarum, primo loco satiricorum, gratia (merito); ad pauperiores Romae partes forsan adnumerari potest, etiamsi aedes nobiliorum ibi non afuerunt. Quod ad originem tam loci quam nominis, adhuc sub iudice est.