Promoce doktorem honoris causa – udělení čestné vědecké hodnosti: Text sponze: Antequam Tibi, Vir Illustrissime, dignitatem reddo, qua Te ob singularia de scientia merita nec non ob eximias virtutes Tuas ornare decrevimus, mos ille antiquissimus nobis servandus est, quo ob iis, qui ad dignitates academicas promovendi sunt, sponsio sollemnis exigitur. Te, Vir Illustrissime, qui ad Universitatis nostrae decus augendum tantum contulisti nec non exemplar omnibus imitandum proposuisti, hoc solum rogo, ut spondeas: Primum – Te erga hanc Universitatem, quae clarissimo nomine Masaryk gloriatur, eundem amicum atque fidelem animum in perpetuum esse servaturum eamque pro viribus Tuis adiuturum. Dein – Te studia humanitatis colere perseveraturum, quo magis veritas propagetur et lux eius clarius effulgeat. Denique – Te talem, qualem Te praestitisti, semper esse futurum. Visne haec ex animi Tui sententia spondere ac polliceri? („Spondeo ac polliceor.“) Postquam sponsionem a Te factam grato animo accepi, ego, promotor rite constitutus, ex auctoritate in me collata Te (jméno) doctorem scientiae (specifikace) honoris causa creo creatumque renuntio, omnia iura et privilegia, quae hunc honorem sequuntur, in Te confero in eiusque rei fidem hoc diploma Universitatis sigillo insignitum Tibi in manus trado et nummo memoriali aureo Universitatis nostrae Te orno.