(Je mi líto, nemám náš fakultní nebo vůbec MU, toto je z JAMU): B. F. F. F. Q. S. Summis auspiciis Rei publicae Bohemorum Consilium studiorum Academiae artium musicarum Janáčkianae Brunensis iustum ac laudabilem morem sequens, quo viri excellenti ingenio praediti, qui de litteris et artibus colendis optime meruerunt, dignitatibus academicis ornantur, facultate artis dramaticae suadente uno animo decrevit, ut vir illustrissimus Ivan Vyskočil Pragensis Qui singulari suo ingenio initiis theatri Bohemici inusitati et usque tempus modernum vulgo non exercitati mirifice astitit, cuius deinde opus ad rem litterariam non secus ac ad poesim scaenicam artemque ludicram multis modis plurimum attulit, qui etiam inter alia merita, quae vix enumerari possint, scholas in quibus studentes artem disciplinamque scaenicam percipiunt auctoritate sua miro permultisque sequendo modo curabat, HONORIS CAUSA IN NUMERUM DOCTORUM ACADEMIAE ARTIUM MUSICARUM JANÁČKIANAE BRUNENSIS RECIPERETUR. Quod consultum cum decreto Publicae Commissionis Bohemicae Dignitatibus Academicis Tribuendis pribatum esset, IN SOLLEMNI CONCILIO VIR SUPRA LAUDATUS DOCTOR ARTIS DRAMATICAE HONORIS CAUSA A NOBIS CREATUS AC RENUNTIATUS EST omniaque huius dignitatis iura et privilegia in eum sunt collata. Datum Brunae die 6^o m. Maii a. MMV^o ^ In cuius rei fidem hoc diploma conscribendum et Academiae sigillo roborandum curavimus. Rector Facultatis Artis Dramaticae Decanus Promotor