In memoriam Jaroslai Ludvíkovský JOSEF ČEŠKA „Consuesce putare nihil ad nos pertinere mortem“, Epicurus docet (Diogen. Laert. X 124), hocque praeceptum philosophicum grandaevo professori PhDr. Jaroslao Ludvíkovský subsidio esse potuit. Nam opus scientificum magnum ac sententiis gravibus uberrimum exegit senectamque Nestoream degens animum iam ad annum vitae suae nonagesimum appropinquantem convertebat, cum die 23 m. Octobris a. 1984 fati eius stamina Atropos dissolvit, Parcarum durissima. In vico Střelské Hoštice prope oppidum Horažďovice die 4 m. Iunii a. 1895 natus Jaroslav Ludvíkovský pueritiam et iuventutem suam in urbe Pisca (Písek) peregit, ubi scholam communem frequentabat et gymnasium, ingenio atque industria sua praeter ceteros valens. Studia sua Pragae in Universitate Carolina complevit, et postquam librum Řecký román dobrodružný (Praha 1925) – post sexaginta annos hodie quoque summis laudibus elatum – de fabulis Graecis amatoriis casuumque mirificorum ac periculorum plenis scripserat, venia in universitatibus docendi ei data est. Anno 1928 professor Universitatis Comenianae Bratislavensis nominatus Josephi Dobrovský humanitatem classicam (Dobrovského klasická humanita, Bratislava 1933) diligentissime examinavit multaque alia themata e litteris medii necnon recentioris aevi ad studendum sibi elegit. Nam operibus quoque Joannis Noviforensis, Georgii Tranoscii, Venceslai Piscensis, Bohuslai Balbini aliorumque, qui inter Bohemos Latine scribentes olim eminebant, continenter operam dedit. Imprimis autem Comenii praecepta philosophica non mediocriter observabat et ne tale quidem problema, quomodo in Miroslai Tyrš institutis gymnicis politicisque antiquitas Graeco-Romana revixisset, neglectum reliquit. Pariter aequaliterque vero studiis classicis assidue incumbebat. M. Tullium Ciceronem adeo adamavit, ut orationibus necnon scriptis eius rhetoricis ac philosophicis ad usum scholarum edendis explanandisque operam dederit librosque De officiis e Latino in Bohemicum elegantissime converterit. Ceterum philosophi antiqui omnes apud eum gratiam sibi pepererunt, ut Anaxagoras, Plato, Epictetus, Lucianus, praecipueque autem Epicurus, cuius ethicae integrae translatione sua Bohemica luculentus factus est propagator. In Universitate Comeniana professor Ludvíkovský decanus a. 1937/38 facultati philosophicae praefuit, sed res adversae eum a. 1939 Bratislava pepulerunt. Tunc Bruna, i. e. urbs Brno, ei refugium praestitit, et quamvis post bellum gentium II finitum denuo Bratislavae docendo aliquamdiu efficaciter subveniret, Brunam iam numquam reliquit, Universitati Purkynianae fidem servans usque ad a. 1973, per septem annos ultimos investigatione quaestionum philologicarum tantummodo occupatus. Eo tempore etiam Academia scientiarum Bohemoslovaca munerum suorum participem eum fecit et Universitas Purkyniana Brunensis membris consilii sui studiorum inseruit, e peritia eius Latine scribendi fructum continuum capiens. Ipse enim ad studia mediaevalia magis magisque tendebat. Fontibus Magnae Moraviae historicis et quaestionibus comeniologicis aliisque studebat, attamen curas plurimas ad Bohemiae christianae origines perscrutandas contulit. Imprimis autem „Vitam et passionem sancti Venceslai et sanctae Ludmilae aviae eius“ – quod opus auctoris, qui Christianus vocatur, saeculo X compositum esse certo sibi persuasum erat – ex omni parte examinavit, ne analysi quidem clausularum rhythmicarum omissa, postremoque Legendam Christiani (Kristiánova legenda, Praha 1978) Latine edidit, in linguam Bohemicam vertit commentariisque auxit. Hoc libro seriem longam operum suorum finivit, quorum conspectus nondum completus (cf. Sborník prací filosofické fakulty brněnské univerzity, E 10, 1965, p. 9-20, et Classica atque mediaevalia Jaroslao Ludvíkovský octogenario oblata: Opera Universitatis Purkynianae Brunensis, facultas philosophica, n. 200, Brno 1975, p. 13-15) studiorum varietatem ac scientiarum amplitudinem testificatur. Pro meritis suis a Re publica socialistica Bohemoslovaca Laboris ordine decoratus est – insignibus ceteris omissis – nummis memorabilibus aureis ab universitatibus tribus ornatus professor Ludvíkovský modestus semper remansit humanitateque sua singulari ac doctrinarum copia omnes sibi conciliabat, quippe qui optima temporum praeteritorum exempla praesentiae nostrae utilia peritissime sciret requirere atque aestimare. Quid ergo mirum, si amici eius ac sodales discipulive eum potissimum in memoriam sibi revocant verba Ciceronis (De off. I 7,22) legentes, aut authentica Latina aut a magistro nobis dilecto in Bohemicum translata: „Sed quoniam, ut praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici, atque ut placet Stoicis, quae in terris gignantur, ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa esse generatos, ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent, in hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates in medium adferre, mutatione officiorum, dando accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus devincire hominum inter homines societatem.“ Hoc enim civis probi atque hominis boni exemplum philosophicum Jaroslav Ludvíkovský adhuc iuvenis semel in perpetuum sibi imitandum proposuit talisque etiam manet mansurusque est in animis omnium, qui eum amabant.