Promoce absolventů magisterských studijních programů: Text sponze: Sodales carissimi, examinibus, quae ad eorum, qui magisterii nomen et honores consequi student, doctrinam explorandam lege constituta sunt, cum laude superatis, nos adiistis desiderantes, ut vos eo honore in hoc sollemni concessu ornaremus. Prius autem fides est danda, vos tales semper futuros, quales vos esse iubebit dignitas, quem obtinueritis, et nos vos fore speramus. Spondebitis igitur: Primum vos huius Universitatis, in qua magisterii dignitatem sitis adepti, piam perpetuo memoriam habituros, eiusque res ac rationes, quod poteritis, adiuturos. Dein honorem eum, quem in vos collaturus sum, integrum incolumemque servaturos. Postremo studia rerum et artium, in quibus eruditi estis, impigro labore culturos et provecturos non sordidi lucri causa, nec ad vanam captandam gloriam, sed ut veritas propagetur et lux eius, qua salus humani generis continetur, clarius effulgeat. Vultisne haec animi vestri sententia spondere ac polliceri? („Spondeo ac polliceor“.) Itaque iam nihil impedit, quominus honores, quos obtinere cupitis, vobis impertiamus. Ergo, ego promotor rite constitutus vos ex decreto ordinis mei magistros creo, creatos renuntio, omniaque magisterii iura in vos confero. In cuius rei fidem haec diplomata Universitatis Masarykianae sigilo roborata vobis in manus trado.