Pugna discipulorum Ecce puer qui e ludo domum revertitur. Quis est hic puer? Marcus est, sed difficile est eum cognoscere, nam sordidus est et sanguis de naso eius fluit. Hodie mane vestimenta Marci munda erant atque tam candida quam nix nova, nunc vero sordida et umida sunt. Cur vestis Marci umida est? Vestis umida est, quod Marcus per imbrem ambulavit. Nec modo Marcus, sed etiam Titus et Sextus per imbrem ambulaverunt. Omnes discipuli vestimentis umidis domum revertuntur. Sed cur sanguis de naso fluit Marco? Sanguis ei de naso fluit, quod Marcus a Sexto pulsatus est. Nonne Marcus Sextum pulsavit? Primum Sextus os Marci pugno pulsavit, deinde Marcus et Titus Sextum pulsaverunt. Sextus, qui maior est quam ceteri discipuli, cum Marco et Tito pugnavit et ab iis pulsatus est. Pueri pugnaverunt in via angusta quae Tusculo ad villam Iulii fert. Non modo vestis, sed etiam facies et manus et genua Marci sordida sunt. Cur tam sordidus est puer? Sordidus est quod humi iacuit; humus enim propter imbrem umida et sordida est. Et Macus et Sextus humi iacuerunt. Primum Marcus iacuit sub Sexto. Titus vero Marcum vocare audivit ac Sextum oppugnavit. Mox Sextus ipse humi iacens a duobus pueris pulsatus est; magna voce patrem et matrem vocavit, nec vero parentes eum audiverunt; vox Sexti a nullo praeter pueros audita est. Marcus atrium intrans non statim a patre suo cognoscitur, sed cum primum filius patrem salutavit, Iulius vocem filii cognoscit. Tum cruorem in facie eius conspiciens exclamat pater: „O mi fili! Quis te pulsavit?“ Marcus: „Bos iratus cornu me pulsavit!“ Iulius: „Id verum non est! Is qui te pulsavit cornua non gerit. A quo pulsatus es?“ Marcus: „A Sexto pulsatus sum.“ Iulius: „Intellegebam te non cornibus, sed pugnis pulsatum esse. At cur te pulsatus es? Certe non sine causa Sextus te pulsavit. Incipe ab initio: ille primum a te pulsatus est!“ Marcus: “Minime! Primum ille me pugno pulsavit sine causa, deinde ego illum pulsavi!“ Iulius: “Tune solus Sextum pulsavisti?“ Marcus: „Ego et Titus eum pulsavimus.“ Iulius: „Quid? Vos duo unum pulsavistis? Duo cum uno pugnavistis?“ Marcus se et Titum excusare conatur: „At pugnavimus cum puero maiore. Solus Sextum vincere non possum, nam is multo maior ac validior est quam ego. Sextus tam validus est quam bos!“ Iulius: „Et tu tam sordidus es quam porcus! Cur sordida est vestis tua nova? Humine iacuisti?“ Marcus: „Humi iacui: Sextus me tenuit. Sed is quoque humi iacuit: nos eum tenuimus!“ Iulius: „Iam satis audivi de pugna vestra indigna. Nam certe non decet pulsare puerum minorem, sed duos pueros cum uno pugnare indignissimum est – hoc nullo modo excusari potest! Noli mihi plus narrare de hac re! Age, i in cubiculum tuum ac muta vestimenta tua! Davus tibi alia vestimenta dabit.“ Marcus Davum sequitur in cubiculum, ubi cruorem et sordes e facie, manibus, genibus lavat ac vestimenta mutat. Puer vestem sordidam ponit aliamque vestem mundam et candidam induit. Interim Aemilia atrium intrat. Mater familias statim sordes et vestigia Marci in solo conspicit et „Sordidum est hoc solum!“ inquit, „Aliquis pedibus sordidis in solo mundo ambulavit! Quis per ostium intravit? Aliquis e familia nostra?“ „Porcus intravit!“ ait Iulius. Aemilia: „Quid ais?“ Iulius: “’Porcum intravisse‘ aio.“ Aemilis: „Ain‘ tu? Porcusne atrium intravit?“ Iulius: „‘Porcus‘ qui intravit est tuus Marcus filius!“ Iulius ‚Marcum intravisse‘ dicit, at non dicit ‚eum a Sexto pulsatum esse et humi iacuisse.‘ Aemilia, quae iam intellegit puerum sordidum a patre ‚porcum‘ appellatum esse, „Ubi est Marcus?“ inquit, „Cur nondum me salutavit?“ Iulius: „Marcus lavatur et vestem mutat.“ Marcus, postquam vestem mutavit, mundus redit et matrem salutat. „Salve, mi fili!“ inquit mater, „Bonus es puer, quod statim vestem mutavisti. In ludone quoque bonus puer fuisti?“ Marcus: „Profecto bonus puer fui, mater. Laudatus sum a magistro.“ Marcus dicit ‚se bonum puerum fuisse et laudatum esse‘, quamquam puer improbus fuit et a magistro verberatus est. Quod dicit non verum, sed falsum est: Marcus mentitur. Iulius: „Quid magister vos docuit hodie?“ Marcus: „Multa nos docuit: legere et scribere et computare et cetera. Primum magister nobis aliquid recitavit, nescio quid: nihil enim audivi praeter initium!“ Marcus dicit ‚se nihil audivisse praeter initium‘, id quod verum est. Aemilia: „Qua de causa non omnia audivisti?“ Iulius: „Hahae! Magistro recitante, Marcus dormivit!“ Iulius ‚Marcum dormivisse‘ dicit, nec vero mater id credit. Aemilia: „Audisne, Marce? Pater dicit ‚te in ludo dormivisse!‘ Nonne falsum est quod dicit pater? Num tu vere in ludo dormivisti?“ Marcus: „Ita est ut dicit pater. Nec vero ego solus dormivi: omnes dormivimus!“ Aemilia: „Ain‘ vero? In ludo dormivistis? Mali discipuli fuistis! Nonne puniti estis a magistro?“ Marcus: „Certe mali discipuli fuimus ac puniti sumus: omnes verberati sumus a magistro. Adhuc mihi dolet tergum. Sed paulo post magister litteras meas laudavit. Tabellam vobis ostendam. Ecce tabella mea.“ Marcus parentibus non suam, sed alienam tabellam ostendit. Cuius est ea tabella? Sexti est: Marcus enim tabellas eorum mutavit inter pugnam! Non Marcus, sed Sextus scripsit litteras quae in ea tabella leguntur. Aemilia vero, quae tabellam Marci esse credit, a filio suo improbo fallitur. Non difficile est matrem Marci fallere! Aemilia: „Tune ipse has litteras pulcherrimas scripsisti?“ Marcus: „Ipse scripsi profecto. Mihi crede!“ Marcus mentitur; nam id quod Marcus ‚se ipsum scripsisse‘ dicit, a Sexto scriptum est. Sed Aemilia, quae litteras a Marco scriptas esse credit, „Aspice, Iuli!“ inquit, „Marcus ipse haec scripsit et a magistro laudatus est. Quid dixit magister, Marce? Narra nobis omnia!“ Marcus iterum mentitur: „Dixit ‚me pulcherrime et rectissime scripsisse‘.“ (Nos vero scimus magistrum aliud dixisse!) Iulius, qui Marcum discipulum pigerrimum esse scit, iam de verbis eius dubitare incipit. Aemilia vero nihil dubitat, sed omnia credit! Aemilia: „Ceteri discipuli nonne recte scripserunt?“ Marcus: „Minime! Titus et Sextus prave scripserunt et mali discipuli fuerunt, nec a magistro laudati sunt. Ego solus laudatus sum!“ Iulius: „Vosne omnes eadem vocabula scripsistis?“ Marcus: „Omes eadem scripsimus, sed ego solus recte scripsi – ut iam vobis dixi.“ Iam Iulius, qui Sextum discipulum industrium ac prudentem esse scit, Marco non credit. Marcus patrem suum fallere non potest. Ergo Iulius, qui interim tabellam in manus sumpsit, „Mentiris, Marce!“ inquit, „Hoc tua manu scriptum non est! Falsa sunt omnia quae nobis narravisti!“ Aemilia vero „Qua de causa“ inquit, „eum falsa dixisse putas? Cur non credis tuo filio?“ Sed antequam Iulius ad haec respondere potest, aliquis ianuam pulsat. Quis pulsat? Vide capitulum quod sequitur!