In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Interrogatio Iohannis et apostoli et evangeliste in cena secreta regni celorum de ordinatione mundi istius et de principe et de Adam. Ego Iohannes particeps in tribulatione et regno Dei ut essem particeps qui et recumbens in cena supra pectus Ihesu Christi Domini nostri dixi: Domine, quis tradet te? Et Dominus dixit mihi: Qui intinxerit manum in catino et introibit in eum Sathanas, ille tradet me. Et dixi: Domine, antequam Sathanas cecidisset, in qua gloria assistebat apud patrem? Et dixit: In virtutibus celorum et in trono patris invisibilis et ordinator erat omnium. Et sedebam ego apud patrem meum. Ille erat ordinans virtutes celorum et illos qui secuti sunt patrem. Et descendebat de celis usque ad infernum et ascendebat usque ad tronum Dei invisibilis patris et custodiebat illas glorias que erant supra omnes celos. Et cogitavit volens ponere tronum suum super nubes et esse similis altissimo. Et cum descendisset in aerem, invenit angelum sedentem super aerem et dixit ei: Aperi mihi portas aeris. Et aperuit ei. Et descendens invenit angelum qui tenebat aquas et dixit ei: Aperi mihi portas aquarum. Et aperuit ei. Et descendens invenit totam terram coopertam de aquis et ambulans per subtus invenit duos pisces iacentes super aquas et erant quasi iuncti substinentes totam terram per preceptum patris invisibilis. Et descendens desubtus invenit magnas nubes tenentes pelagum maris. Et descendit subtus et invenit suum infernum, hoc est geenna ignis. Postea vero non valuit descendere subtus propter flammam ignis qui ardebat. Tunc reversus est Sathanas retro implens se de malitiis et ascendit ad angelum qui erat super aerem et ad illum qui erat super aquas dicens eis: Omnia sunt mea; si me audieritis, ponam tronum meum super nubes et ero similis altissimo. Et substolam aquas supra firmamentum istum et ceteras aquas in loca maria congregabo et postea non erit aqua super faciem omnis terre. Regnabo vobiscum in secula seculorum. Et hoc dixit angelis et ascendebat ad illos celos usque ad tertium celum, subvertens angelos invisibilis patris et dicens singulis eorum: Quantum debes domino tuo? Et primus respondit: C chados olei. Et dixit ei: Accipe cautionem et sede et scribe L. Et alii dicit: Tu vero quantum debes domino tuo? Qui ait: C choros tritici. Et ait illi: Tolle cautionem tuam et sede et scribe cito octuaginta. Et ascendebat ad alios celos ita dicens adscenditque usque ad quintum celum seducens angelos invisibilis patris. Et exivit vox de trono patris dicens: Quid facis, deiecte, subvertens angelos patris? Factor peccati, cito fac quod cogitasti. Tunc pater precepit angelis suis: Deponite stolas et tronos et coronas ab omnibus angelis audientes eum. Et tulerunt angeli vestimenta et tronos et coronas omnibus angelis audientes eum. Iterumque ego Iohannes interrogavi dominum dicens: Quando Sathanas cecidit, in quo habitavit? Et respondens dixit mihi: Precepit pater meus et transfiguravit se propter elationem suam et abstulit lumen glorie sue ei, et facies eius fuit sicut hominis, et habuit VII caudas trahentes tertiam partem angelorum Dei. Et eiectus fuit a trono Dei et a villicatione celorum. Et descendens de celo Sathanas in firmamentum hic nullam requiem poterat facere neque hii qui cum eo erant. Rogavitque patrem dicens: Peccavi, patientiam habe in me; omnia reddam tibi. Pater misertus est eius et dedit ei requiem facere quod vult usque ad diem septimum. Et tunc sedit super firmamentum precepitque angelo qui erat super aerem et illi qui erat super aquas et elevaverunt duas partes aquarum sursum in aerem et de tertia parte fecerunt maria. Et fuit divisio aquarum per preceptum patris invisibilis. Et precepit iterum angelo qui erat super aquas: Sta super duos pisces. Et elevavit capite suo terram et apparuit arida.