Opakování - podzimní semestr Odpovězte na otázky, které se vztahují k následujícím větám. Věty přeložte. Najděte větu obsahovou s ut, větu žádací s ut, větu účelovou, účinkovou s ut. Najděte věty vztažné. Najděte obsahové věty tázací. Najděte obsahové věty žádací. Jaké typy podmínkových vět se zde vykytují? Jsou mezi nimi smíšené formy? Najděte tvar quod v různých významech. 1. Ex quo efficitur id quod volumus, deorum providentia mundum administrari. (Cic. nat 2, 77) 2. Ita fit ut adsint propterea quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia periculum vitant. (Cic. Rosc. Amer. 1) 3. Ex quo efficitur ut nec laudationes iustae sint nec vituperationes nec honores nec supplicia. (Cic. fat. 40) 4. Et primum quaesiuit ab eo liceretne sibi ac suis uiuere. (Liv. 40, 49, 6) 5. Est autem ita adfectus ut nemo umquam unici fili mortem magis doluerit quam ille maeret patris. (Cic. Phil. 9, 12) 6. Quaesivi quemadmodum revertissent; negavit adhuc revertisse. (Cic. Verr. II 4, 27) 7. Nimis abes diu, praesertim cum sis in propinquis locis; neque nos te fruimur et tu nobis cares. (Cic. Att. 2, 1, 4) 8. Hanc ego epistulam, patres conscripti, non quo illum dignum putarem, recitaui, sed ut confessionibus ipsius omnia patefacta eius parricidia uideretis. (Cic. Phil. 13, 48) 9. Si quid egero, faciam ut scias. (Cic. fam. 7, 23, 4) 10. At enim Sittius est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus, ut eam provinciam perturbaret. (Cic. Sull. 56) 11. Qui enim status, quod discrimen, quae fuerit in re publica tempestas illa quis nescit? (Cic. Pro Planc. 86, pag. 43) 12. Marcelli quidem, nisi gladium Caesaris timuissent, manerent. (Cic. Att. 9, 1, 4) 13. Persuade tibi hoc sic esse, ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. (Sen. epist. 1, 1) 14. Te iusta causa impediri quo minus ad nos venias video, id que mihi valde molestum est. (Cic. Att. 11, 17a, 3) 15. Id igitur tu moleste tulisti, a me aliquid factum esse, quo minus iste condemnari posset? (Cic. Verr. II 1, 25) 16. quam multa vero iniuste fieri possunt, quae nemo possit reprehendere! si te amicus tuus moriens rogaverit, ut hereditatem reddas suae filiae, nec usquam id scripserit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid facies? (Cic. fin. 2, 18, 57) 17. Nec difficulter mihi ut inciperem melius cenare, persuasit. (Sen. epist. 108, 22) 18. Itaque illa quaeramus quae uix hodierno die consequemur. (Cic. Phil. 5, 45) 19. Quorum si utrumvis persuasissem, in has miserias numquam incidissemus. (Cic. Phil. 2, 24) 20. Cur? Nam, reor, nullis, si vita longior daretur, posset esse iucundior. (Cic. Tusc. 1, 39, 94) 21. Qua perturbatione animi, quae, sanus cum esset, timebat ne evenirent, ea demens eventura esse dicebat. (Cic. div. 2, 114) 22. Reliquis diebus si quid erit quod te scire opus sit, aut etiam si nihil erit, tamen scribam cottidie aliquid. (Cic. ad Q. fr. 2, 10, 2) 23. Nunc facis suspicionem: ita enim dixisti ut nescio quid a te impetratum esse videatur. (Cic. Flacc. 83) 24. Hoc contingere illis non potuisset, nisi ego talis essem. (Sen. epist. 102, 19) 25. Quaero num quis ante te tam fuerit nefarius qui id fecerit, ut sciamus utrum veterum facinorum sis imitator an inventor novorum. (Cic. Vatin. 22) 26. Longior epistula fuisset nisi eo ipso tempore petita esset a me cum iam iretur ad te… (Cic. fam. 15, 18, 1) 27. Libentissime legi tuas litteras, in quibus iucundissimum mihi fuit quod cognovi meas tibi redditas esse. Non enim dubitabam quin eas libenter lecturus esses; verebar ut redderentur.(Cic. fam. 12, 19, 1) 28. Si profectus erit, faciam te certiorem. (Cic. fam. 14, 11, 1) Přeložte a pokuste se vysvětlit zvýrazněné jevy 1. Si quis quaesiverit unde sciam, primum, si noluero, non respondebo. (Sen. apocol. 1, 1, 1) 2. Sed id erit perbrevi, nec dubito quin legente te has litteras confecta iam res futura sit. (Cic. fam. 6, 12, 3) 3. Ex quo efficitur, non ut voluptas ne sit voluptas, sed ut voluptas non sit summum bonum. (Cic. fin. 2, 8, 24) 4. Morieris, non quia aegrotas, sed quia vivis. (Sen. epist. 78, 6) 5. Sed quaero a te cur C. Cornelium non defenderem; num legem aliquam Cornelius contra auspicia tulerit, num Aeliam, num Fufiam legem neclexerit, … (Cic. Vatin. 5) 6. Ex quo intellegi potest eos vobis esse carissimos qui ita vixerint ut sine vestro praesidio salvi esse non possint. (Cic. Verr. II 3,8) 7. Quam multa vero iniuste fieri possunt, quae nemo possit reprehendere! Si te amicus tuus moriens rogaverit, ut hereditatem reddas suae filiae, nec usquam id scripserit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid facies? (Cic. fin. 2, 18, 57)