MPL 171, 1629-1634 Vita Thaisidis Vitam cuiusdam mulieris carmine dicam Vt non desperent qui mundi rebus adhaerent, Sed per eam discant quia uult Deus ut resipiscant, Nec resipiscentes habet ob sua crimina uiles, 5 Aut sibi pluris erunt qui crimina non habuerunt Sed mercede pari iubet hos illosque beari. Viuitur in coelo concorditer et sine zelo. Pulchra puella nimis fuit olim nomine Thaisis Aegypto tota propter sua crimina nota, 10 Namque Deum spreuit de cuius munere uiuit. Corporis ille decor et ad impia facta dedit cor Muscipulam Satanae perituris prostituit se; Ad turpes usus formosos uendidit artus; Noctes insomnes duxit dum suscipit omnes, 15 Tanta sitis stupri fuit illi, tantaque lucri; Miscuit aetates, spreuit consanguinitates; Concubitus moechos concessis credidit aequos. Difficilis nulli, nisi qui nihil attulit illi. Vt domus absque sera fuit omnibus illa chimaera. 20 Nobilium multi censu praediuite fulti Facti mendici sunt dum sua dant meretrici. Dum Mars turbat hymen macularunt sanguine limen. Ante suas aedes fiebat mutua caedes, Et de riuali currebant sanguine riui. 25 Illa premens stratum gemmis auroque beatum Gaudet se rixae causam pretiumque fuisse, Et testes oris riuos putat esse cruoris. Motus ex fama sanctus Paphnutius abba, Egregia uita signisque potens eremita, 30 Efficitur moestus, flet, fundit pectore quaestus: Hei mihi! quot morbis, quam turpibus interit orbis Quanta meo pago barathri surrexit imago! Protinus exutus laicos uestiuit amictus, Dissimulans cuod erat dum Christo perdita quaerat; 35 Argenti pondus capit ad quos nouerat usus Et petit infandae celeberrima tecta puellae. Vt fuit intrandi, fuit et data copia fandi; Argentum profert, pretiumque libidinis offert. Illa uiro rapto: Properemus, dixerat, intro, 40 Et trahit ad lectum non haec ad agenda profectum, In quo strata cito dixit: Mi charo, uenito. Non faciamus ita, responderat huic eremita, Namque patens locus est, latebras nos quaerere ius est. Thaisis ait contra: Deus aspicit intus et extra, 45 Tectaque noctis ei sic sunt quasi nuda diei, Quem si formidas, nullo uelamine fidas; Si metuens homines latebras quaeris interiores. Nescis quod quaeris, quia non metuenda uereris, Humanos uisus contemnito pariete fisus. 50 Intulit hic monachus mulieris uerba secutus: Si testis sceleris Deus est, ut et ipsa fateris, Nec locus occultus ualet eius claudere uultus, Ergo superuacue paries opponitur iste; Visibus humanis sit enim procul arbiter omnis, 55 Non tamen euades cum uenerit ultima clades; Nam scelerum uindex scelerum fit testis et index. O dilecta Deo, regis coelestis imago! Si Dominum nosti, cur seruis illius hosti? Cur pro tam multis tecum pariterque sepultis 60 Aeterno digne crucianda cremaberis igne? Non debes uitae, non debes fidere formae, Omnes terra sumus, cito uita fugit, cito fumus. Tam ueris uerbis subito perterrita Thaisis Vae mihi, uae, dixit; pedibus senis oscula fixit, 65 Et lacrymas fundens, et pugnis pectora tundens Ore uirum blando rogat, et suspiria dando Vt stans urbe foris exspectat eam tribus horis Designansque locum rumpit commercia uocum. Inde rapit gazas, pigmenta, monilia, gemmas, 70 Vestes, argentum, tripodas, crateres et aurum, Et quaecunque sua fuerat de carne lucrata, In mediumque forum conuectat opes uitiorum, Quadringentarum quas constitit esse librarum; Suppositoque rogo: Prius haec, ait, igne cremabo 75 Quam pro seruatis barathri cremer ignibus atri. Et prius omnino lecti consorte carebo Quam pro commissis barathri demergar abyssis. O miseri ciues! de quorum sum male diues, Qui scelus emistis, et cum mercede petistis, 80 Praeteritae uitae fructum spectare uenite. Pompa superborum redit huc, et lucra malorum; Ignis consumet quidquid corruptio gignet; Poeniteat mecum uos, quos scelus inquinat aequum, Participes culpae meritorum participate. 85 Flens dabat has uoces, et flere coegerat omnes, Cum uidet in tepidam simul omnia lapsa fauillam Euolat absque mora detestans facta priora, Et sequitur sanctum cupiens coelestia tantum. Ille puellarum ueniens ad septa sacrarum, 90 Relligio quarum contemptrix deliciarum Huic, si deficeret, solamina ferre ualeret, In cellam modicam gaudentem trusit amicam, Obstruxitque foris, monstrans exempla rigoris; Vna parte tamen breue iussit inesse foramen, 95 Per quod districtus posset contingere uictus, Paruum pondus aquae, panisque die sibi quaque; Nam potu gelido restinguitur atra libido, Et moritur mundo uiuens de pane secundo. Delicias tales iubet ut sibi dent moniales, 100 Neue quid addatur metuenda uoce minatur. Ergo redire parat postquam sua uota patrarat, Cum sic de cella clamat miseranda puella: Mi pater, ausculta, nec enim paro dicere multa, Ne rogo discedas donec mihi quod precer edas. 105 Mundi factorem breuiter dic qualiter orem: Nomen ait Christi, quo nunquam digna fuisti Os per pollutum non est producere tutum; Nomen diuinum sit ab ore tuo peregrinum, Sed neque praesumas in coelum tendere palmas, 110 Fraude diu blanda quae tractauere nefanda; Tantum moesta sede, nec ab hoc sermone recede Qui me plasmasti, quaeso, misere roganti, Et caput et mentem conuersa tuens orientem, Mente licet fessa, nunquam sic dicere cessa. 115 Haec ubi dicta dedit plorans patriarcha recedit. Thaisis in obscuris solis intenta futuris Luce fruens clara cordis se mactat in ara, Iamque malis magnis cruciarat se tribus annis, Cum Pater ille pius miserando laboribus huius 120 Christus utrum dederit ueniam sibi noscere quaerit. Te petit, Antoni, par cuius relligioni Orbis ab extremis uiuebat ad ultima nemo, Quid quaerat dicit, quod quaerit postmodo discit. Nam iubet insomnes fratres Antonius omnes 125 Nocte secutura lacrymis et supplice cura, Et precibus sanctis aures pulsare Tonantis, Pro qua discenda descendit Paphnutius abba, Cuilibet ut clausam dignetur pandere causam. Nec tamen his aperit quid sit quod discere quaerit 130 Tunc reliquis potior Paulus cognomine maior Mentis in excessu, fixo super aethera gressu, Gemmis ornatum cernit radiare grabatum Murice constratum, uisuque per omnia gratum, Quod tanquam stellae tres seruauere puellae; 135 Quae dum miratur soli sibi talia fatur: Hanc, Pater Antoni, requiem tibi credo reponi. Reddita uox, inquit, quae nil dubitabile linquit, Non cuius dicis, sed Thaisidis meretricis. His ita compertis gressus ad Thaisida uertis, 140 Optime Paphnuti, mox fracto carcere duci Praecipis inclusam longo cruciamine tusam, Atque renitentem, latebrasque fouere uolentem Consolaris ita: Sit pax tibi, sit tibi uita, Non ultra plores, finisti namque labores 145 Omnia commissa tibi noueris esse remissa. Reddidit illa Patri: Quod sub tempore carceris atri, Quo semper luxi, nil longum, nil graue duxi Ad peccatorum numerum pondusque meorum. Hoc ita me pressit quod nunquam a mente recessit 150 Naribus ut flatum sic gessi mente reatum. Tunc Pater: Hoc, inquit, tibi nil poenale relinquit, Pectore quod tristi perfecte poenituisti; Namque Deo gratus plus spiritus est tribulatus, Quam tribulata caro cruciamine semper amaro. 155 Plus cor contritum probat, inque bono stabilitum, Quam si compescis te semper ab omnibus escis. Quinquies illa tribus uixit super ista diebus, Et sic cum Christo, mundo requieuit ab isto.