Institutum Studiorum Classicorum Universitatis Masarykianae Antická metrika (cvičný zápočtový test) Jméno a příjmení: Obor studia: Datum: Proveďte metrický rozbor následujících ukázek. Identifikujte metra ukázek a popište je. I. Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos, terrarum dominum pone supercilium. Consuevere iocos vestri quoque ferre triumphi, materiam dictis nec pudet esse ducem. Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum, illa fronte precor carmina nostra legas. Innocuos censura potest permittere lusus: lasciva est nobis pagina, vita proba. II. Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis! soles occidere et redire possunt: nobis cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum. dein, cum milia multa fecerimus, conturbabimus illa, ne sciamus, aut ne quis malus invidere possit, cum tantum sciat esse basiorum. III. Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures gemina, teguntur lumina nocte. otium, Catulle, tibi molestum est: otio exsultas nimiumque gestis: otium et reges prius et beatas perdidit urbes. IV. Multis ille bonis flebilis occidit, nulli flebilior quam tibi, Vergili. Tu frustra pius, heu, non ita creditum poscis Quintilium deos. Quid si Threicio blandius Orpheo auditam moderere arboribus fidem? Num vanae redeat sanguis imagini, quam virga semel horrida, non lenis precibus fata recludere, nigro conpulerit Mercurius gregi? durum: sed levius fit patientia quicquid corrigere est nefas. V. Iam Daedaleo nocior Icaro visam gementis litora Bosphori Syrtisque Gaetulas canorus ales Hyperboreosque campos. Me Colchus et qui dissimulat metum Marsae cohortis Dacus et ultimi noscent Geloni, me peritus discet Hiber Rhodanique potor. Absint inani funere neniae luctusque turpes et querimoniae; conpesce clamorem ac sepulcri mitte supervacuos honores. VI. Miser Catulle, desinas ineptire, et quod vides perisse perditum ducas. fulsere quondam candidi tibi soles, cum ventitabas quo puella ducebat amata nobis quantum amabitur nulla. ibi illa multa cum iocosa fiebant, quae tu volebas nec puella nolebat, fulsere vere candidi tibi soles. nunc iam illa non vult: tu quoque impotens noli, nec quae fugit sectare, nec miser vive, sed obstinata mente perfer, obdura. vale puella, iam Catullus obdurat, nec te requiret nec rogabit invitam. at tu dolebis, cum rogaberis nulla. scelesta, vae te, quae tibi manet vita? quis nunc te adibit? cui videberis bella? quem nunc amabis? cuius esse diceris? quem basiabis? cui labella mordebis? at tu, Catulle, destinatus obdura.