Cosmas – Chronica Boemorum (Die Chronik der Böhmen des Cosmas von Prag, hrsg. B. Bretholz, Monumenta Germaniae historica. Scriptores rerum germanicarum, Berlin 1923) I, 4 ...Tercia natu minor, sed prudentia maior, vocitata est Lubossa, que etiam urbem tunc potentissimam iuxta silvam, que tendit ad pagum Ztibecnam, construxit et ex suo nomine eam Lubossin vocitavit. Hec fuit inter feminas una prorsus femina in consilio provida, in sermone strennua, corpore casta, moribus proba, ad dirimenda populi iudicia nulli secunda, omnibus affabilis, sed plus amabilis, feminei sexus decus et gloria, dictans negocia providenter virilia. Sed quia nemo ex omni parte beatus, talis ac tante laudis femina – heu dira conditio humana – fuit phitonissa. Et quia populo multa et certa predixit futura, omnis illa gens commune consilium iniens patris eius post necem hanc sibi prefecit in iudicem. 9. Inter hec primordia legum quadam die predicta domina phitone concitata presente viro suo Primizl et aliis senioribus populi astantibus sic est vaticinata: „Urbem conspicio, fama que sydera tanget, Est locus in silva, villa qui distat ab ista Terdenis stadiis, quem Wlitaua terminat undis. Hunc ex parte aquilonali valde munit valle profunda rivulus Bruznica; at australi ex latere latus mons nimis petrosus, qui a petris dicitur Petrin, supereminet loca. Loci autem mons curvatur in modum delphini, marini porci, tendens usque in predictum amnem. Ad quem cum perveneritis, invenietis hominem in media silva limen domus operantem. Et quia ad humile limen etiam magni domini se inclinant, ex eventu rei urbem, quam edificabitis, vocabitis Pragam. Hac in urbe olim in futurum bine auree ascendent olive, qua cacumine suo usque ad septimum penetrabunt celum et per totum mundum signis et miraculis coruscabunt. Has in hostiis et muneribus colent et adorabunt omnes tribus terre Boemie et nationes relique. Una ex his vocabitur Maior Gloria, altera Exercitus Consolatio.“