Isidor ze Sevilly, Etymologiae (VI-VII, Praha 2004) VI, 2 De scriptoribus et vocabulis sanctorum librorum. (1) Veteris Testamenti secundum Hebraeorum traditionem hi perhibentur auctores. Primus Moyses divinae historiae cosmographiam in quinque voluminibus edidit, quod Pentatichum nominatur. (2) Pentateuchus autem a quinque voluminibus dicitur; πέντε enim Graece quinque, τεῦχος volumen vocatur. (3) Genesis liber inde appellatur, eo quod exordium mundi et generatio saeculi in eo contineatur. (4) Exodus vero exitum ab Aegypto, vel egressum populi Israelis digerit, et ex ea causa nomen accepit. (5) Leviticus appellatus, eo quod Levitarum ministeria et diversitatem victimarum exequitur totusque in eo ordo Leviticus adnotatur. (6) Numerorum liber vocatur, eo quod in eo egressae de Aegypto tribus dinumerantur et quadraginta duarum per eremum mansionum in eo discriptio continetur. (7) Deuteronomium Graeco sermone appellatur, quod Latine interpretatur secunda lex, id est repetitio et evangelicae legis praefiguratio; quae sic ea habet, quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia, quae in eo replicantur. VII, 1 De Deo (3) Primum apud Hebraeos Dei nomen El dicitur; quod alii Deum, alii etymologiam eius exprimentes ἰσχυρὸς,, id est fortem interpretati sunt, ideo quod nulla infirmitate opprimitur, sed fortis est et sufficiens ad omnia perpetranda. (4) Secundum nomen Eloi. (5) Tertium Eloe, quod utrumque in Latino Deus dicitur. Est autem nomen in Latinum ex Graeca appellatione translatum; nam Deus Graece δέος, φόβος dicitur, id est timor, unde tractum est Deus, quod eum colentibus sit timor. (6) Deus autem proprie nomen est Trinitatis pertinens ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Ad quam Trinitatem etiam reliqua, quae in Deo infra sunt posita, vocabula referuntur. Starý zákon Genesis, 37 [1] habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus [2] et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo [3] Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam [4] videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui ... [12] cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem [13] dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente [14] praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem ... [18] qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere [19] et mutuo loquebantur ecce somniator venit [20] venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua [21] audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat [22] non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo [23] confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita [24] miseruntque in cisternam quae non habebat aquam [25] et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum [26] dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius [27] melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius [28] et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum ... [36] Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae 39 [1] igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat [2] fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui [3] qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius [4] invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant ... [7] post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum [8] qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua [9] nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum [10] huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum [11] accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret [12] et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras [13] cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam [14] vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem [15] et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras [16] in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum [17] et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi [18] cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras [19] his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde [20] tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus 41, 1-36 [1] post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium [2] de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus [3] aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus [4] devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao [5] rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae [6] aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur [7] devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem [8] et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur [9] tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum [10] iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum [11] ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum [12] erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia [13] audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce [14] protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei [15] cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere [16] respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni [17] narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis [18] et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant [19] et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim [20] quae devoratis et consumptis prioribus [21] nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus [22] vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae [23] aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula [24] quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat [25] respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni [26] septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt [27] septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis [28] qui hoc ordine conplebuntur [29] ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti [30] quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram [31] et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo [32] quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur [33] nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti [34] qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis [35] qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus [36] et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia. 37 placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius 38 locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit 39 dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero 40 tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam 41 dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti ... 53 igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto 54 coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis 55 qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite 56 crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames 57 omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent Exodus 20, 1-17 [1] locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos [2] ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis [3] non habebis deos alienos coram me [4] non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra [5] non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me [6] et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea [7] non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra [8] memento ut diem sabbati sanctifices [9] sex diebus operaberis et facies omnia opera tua [10] septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas [11] sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum [12] honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi [13] non occides [14] non moechaberis [15] non furtum facies [16] non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium [17] non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt.