Item Augustinus, et ponitur De consecracione, distinccione 2^a: „Dum frangitur hostia, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, quid aliud, quam dominici corporis in cruce ymmolacio eiusque sanguinis de latere effusio designatur?“ Item Ambrosius, et ponitur De consecracione, distinccione II^a: „Si, quocienscunque effunditur sanguis Cristi, in remissionem peccatorum effunditur, debeo merito semper accipere, qui semper pecco, medicinam sanguinis.“ „Testamentum ergo sanguine constitutum est, quia beneficii divini sanguis testis est; unde ad tuicionem corporis et anime percipimus, quia caro Cristi pro salute corporis, sanguis vero pro anima nostra sumitur et effusus est.“ Ieronimus in Sophoniam, et habetur I^a, quaestione I^a: „Sacerdotes, qui eukaristie serviunt et sanguinem Domini populis eius dividunt, impie agunt in legem Cristi, putantes eukaristiam imprecantis facere verba, non vitam.“ Gregorius, et ponitur De consecracione, distinccione II^a: „Eius quippe corpus sumitur, eius caro in salutem partitur populi, eius sanguis non iam in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur.“ Item idem in Omelia paschali sic inquit: „Quis namque sit sanguis Agni, non iam audiendo, sed bibendo didicistis.“