Vita Anskarii auctore Rimberto. Ed. G. Waitz. MGH SRG [55.], Hannover 1884, s. 37-38 (kapitola 16). 16 Verum cum haec in utraque parte laudabiliter et Deo digne agerentur contigit, ex inproviso pyratas advenientes Hammaburgensem civitatem navigio circumdedisse. Quod cum inopinate et subitanee accidisset, spatium non fuit paganenses congregandi, quippe cum et comes, qui eo tempore praefecturam loci illius tenebat, illustris vir Bernharius tunc deesset, domnus vero episcopus ibi positus cum his aderant in urbe ipsa vel in suburbio manentibus primo quidem, audito adventu eorum, locum ipsum continere voluit, donec maius eis veniret auxilium; sed impellentibus paganis, et civitate iam obsessa, cum eis resisti non posse conspexit, quomodo pignera sanctarum reliquiarum asportarentur, praeparavit, sicque ipse, clericis suis huc illucque fuga disperis, etiam sine cappa sua vix evasit. Populi quoque a loco ipso exeuntes et hac illacque palantes, plurimis aufugientibus, quidam capti, plerique etiam perempti sunt. Denique hostes, arrepta civitate, et omnibus quae in ea vel in vico proximo erant spoliatis, cum vespertino tempore eo adventassent, noctem ipsam cum sequenti die et nocte ibi consederunt. Sicque succensis omnibus ac direptis, egressi sunt. Ibi ecclesia miro opere magisterio domni episcopi constructa una cum claustra monasterii mirifice composita igni succensa est. Ibi biblioteca, quam serenissimus iam memoratus imperator eidem patri nostro contulerat, optime conscripta, una cum pluribus aliis libris igni disperiit. Sicque omnia quae inibi aut in ecclesiasticis ministeriis aut in aliis thesauris et facultatibus habuerat aut depraedatione aut igne hostili impetu direpta sunt, ut quasi nudum eum dimiserint; quippe cum nihil paene exinde prius elatum sit, nec tunc quidem aliquid subvectum, nisi quod quisque fugiens casu arreptum secum forsitam exportare potuit. Pro quibus omnibus dominus et pater noster sanctissimus nullatenus vel animo molestabatur vel labiis peccavit; sed, cum omnia fere quae ab initio episcopatus sui aggregare vel in fabricam aedificiorum componare poterat uno velut momento perdiderit, illud beati Iob saepius verbis replicabat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.