8 Petri Zittaviensis Cronica Aule Regie. Ed. Josef Emler, FRB IV, Praha 1884. Capitulum XVIII. Quomodo Zewischius gracie regis restitutus vixerit et reginam legitime duxerit. Sewischius regie familiaritatis adeptus graciam regina annuente curam sibi curie assumpsit; cunctos quoque officiales, quos in eadem reperit, de suis amministracionibus mox removens, familiares suos eisdem in officiis singulis subrogavit, statum curie pro sua voluntate disposuit, et qui suis mandatis resilire presumeret, inibi penitus nullus fuit. Hos supplantavit, illos removendo fugavit. Tanto eciam ingratum de perceptis beneficiis se apparenter reddidit, quanto eos, qui sue reconciliacionis promotores studiose extiterant, hostiliter persequens conculcavit. Porro de consensu matris regem in tanta coarctavit custodia, quod copiam loquendi difficulter sibi habere poterant, qui pro exequendis suis negociis ad ipsius curiam veniebant; in causis quibuscunque finale responsum nullus plane habere potuit, nisi qui Zewischii patrocinio coram principe promoveri meruit, plerumque negocia sua quispiam regi difficulter admissus exposuit, qui non a rege, sed pocius ab ore Zewischii verbum responsive recipiens contentus recessit. Rege tacente ipse loquitur et tocius regni solus negocia pertractans, semper plus rege timetur, solus disposuit omnia, sibi soli obediunt universa. Omnia ordinat, omnibus imperat, totam quoque curiam pro libitu suo potenter Vertit et invertit, versam vertendo revertit, sic eciam Volvit et involvit, que volverat ante, revolvit. Rex non curatur, Zewisch magnus reputatur, Isti debetur reverencia, qui veneretur regem vel qui sibi pro honore Exhibeat munus, non est in millibus unus. Sewischius pueriles ludos regem exercere docuit, quatenus eo ludente statum regni pro propria utilitate disponeret, sibique familiares in ipsius regni non tam officiis quam beneficiis exaltaret. Hunc quidem camerarium, illum purcravium, alium vero, quem sublimare voluit, marschalcum vel forsan dapiferum ordinavit. Nullum pincernam, nullum voluit fore vernam Principis, qui sibi displicuit. Quosdam calcavit, sed amicos magnificavit, Istos promovit, hos conculcando removit. Ipse igitur, cum cuncta sibi licere conspiceret, ratus se exaudicionis dignum, regem adiit et ut sibi reginam copularet legitime mellitis eum manuducens colloquiis postulavit. Rex vero adhuc iuvenis hoc expedire existimans precibus postulantis sine difficultate annuit et matrem suam, cui id ipsum non displicuit, votis utriusque satisfaciens, pro consorte legitima publice Sewischio desponsavit, ut qui ad actum illiciti connubii prius consenserant, nupciis celebratis legalibus amodo licite commanerent. Sic rex errorem revocans utriusque priorem, Zewischio munde de consensu Chunigunde Desponsat matrem, post hec tenet hunc quasi patrem. Ex hoc letatur Zewisch, quia magnificatur Per mundi gyrum. Non est tamen hoc, puto, mirum, quod qui reginam filio annuente duxerat, nubilo repulso tristicie corde et animo plus solito exultabat, et quia humane ambicionis condicio plerumque inconsulte extollitur, dum in huius 9 mundi favoribus, arridente fortuna cunctis relegatis inprosperis, quispiam prosperatur. Zewischius vero tam regine familiaritatem quam regis adeptus graciam, nullum sibi parem existimans, manus suas ad forcia cepit mittere et barones Bohemie, qui prius negociis regni prefuerant, clam palamque non fuit veritus persequendo turbare, nec in hoc contentus esse voluit, sed alciora aspirans, herede regni irrequisito, cuncta regni negocia iuxta sue voluntatis arbitrium, sicut antea ordinavit, amici autem ipsius, quos in beneficiis regni sublimaverat, de ipso presumentes, magnas ex tunc ceperunt in terra exercere insanias. Hos conturbando sed et illos suppeditando omnibus manus non cessaverunt inicere violentas. Hii lascivire ceperunt et resilire Nobilibus terre, sic fiunt undique guerre Inter maiores, quos turbant et pociores. Ergo Jesu Christe fac, quod Sewischius iste Sic compescatur, quod regnum pace fruatur, Fac me defunctos subito deplangere cunctos Devastatores, vel eorum corrige mores. Capitulum XXV. De captivitate Zewischii et de morte ipsius. Et quia Christus ei semper donum requiei Promptus largitur, qui devotus reperitur Ipsius in laude, rex idcirco pie gaude, Constans et letus, lacrimas tergens, fuge fletus. Confortatus igitur in domino rex Wenceslaus, ut sibi totique regno de pace provideret, captivitatis nexu Zewischium innodare disposuit et fingens, se sine ipsius conductu ad preparata regeneracionis convivia non posse procedere, ut conducturus ipsum Pragam veniat, pro ipso nunccios destinavit. Medio tempere rex nobiles quosdam sibi magis familiares inter ceteros clanculo ad se venire fecit, quibus non sine timore valido, puta amicis sui persecutoris postulans, ut secretum teneant et adiutorium impendant, sue mentis propositum patefecit. Ipsorum autem non tam animatus consiliis quam adiutus auxiliis, eam quam habere potuit familiam, clandestine adaptavit et Zewischium ad se reversurum in castro Pragensi confisus in Domino captivari mandavit, quatenus per captivitatis angustias ipsum ab impietate sua compesceret et thesauros, insignia quoque regalia, que sibi olim vendicaverat, ab ipsius manibus extorqueret. Post hec rex municiones regni, quas Zewischius in sua potestate habuerat, recuperare satagens, fratrem suum, ducem Nicolaum, exercitus sui ductorem constituit, qui circa castrum, quod Vroburg vulgo dicitur, figens tentoria, presertim cum amici Zewischii desuper habitantes ipsum castrum resignare renuerent, Zewischium in eiusdem castri suburbio fratribus suis aspicientibus decollari mandavit, quatenus ceteris ex hoc metum incuteret et eos ab insidiosis insultibus timore supplicii refrenaret. Vivas tranquille iuvenis rex, iam ruit ille Hostis pacificus, tuus insidiosus amicus, Qui te linivit verbis et postea scivit Factis a tergo te pungere. Gaudeat ergo Plebs huius terre, quia cessabunt cito guerre. Zewischii facta me tam prolixis verbis pertractare oportuit, ut videlicet insidiosos conatus similia faciencium sub typo ipsius describendo arguerem, et ea, que ab eodem rex Wenceslaus in iuventute sua sustinuit occulte machinacionis molimina, compassionis animo pertractarem.