HROZNATOVA LISTINA NA ZALOŽENI TEPELSKÉHO KLÁŠTERA Codex diplomaticus Bohemiae I. n. 357 Hroznatá comes monasterium Teplense testamento fundat et dotat. -1197- In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Groznata, dei gratia de primátům Boemie clariori stemate descendens, universis Christi fidelibus tam futuri quam moderni temporis. Quoniam ea, que a prudentibus deo inspirante statuuntur, si scripto commissa fuerint, tenacius memorie commendantur et gestorům seriem exclusa falsitate protestantur, ideo ego dei nutu signatorum sancte cr-ucis vestigia sequens, et sepulchrum domini salvatoris invisere cupiens, notum volo fieri omnibus tam futuris quam presentibus, quod usibus fratrum, qui deo et beate Marie in Tepla servituri sunt, locum eundem cum omnibus appendiciis, que ibi sunt, sive revertar, sive non, perpetualiter contradidi. Si autem in hac via, quam aggredior, fati munus implevero, predia mea omnia atque possessiones cum omnibus animalibus eidem ecclesie perhenniter deputavi. Quodsi rediero, ipsa predia debito iure preter Tepla et ipsius attinentia in meatn ditionem redigentur. Cognatis meis, ut prefato loco fideliter assistant, hec dedi: Blehov Blehoni, Sdezlao et fratribus eius duobus circuitum Stuolenez, Hgrdieboroni Smilcoviz; ita dico, si non revertar. Holoferni capellano meo Malessov, Martino Scalice, Nežli filio Petri; hiis tribus dedi, sive revertar, sive non. Milites mei, qui a me predia mea tenent, ne aliquid contrarietatis deo et abbatie, quam fundavi, moliantur, qui aratrum habet, abbas Theplensis duas marcas ei persolvat, ut aratrum recipiat; qui vero integram villam tenet, quinque marcas ab abbate percipiat et cui voluerit serviat. De villis autem, quas in silvis tenuerunt, nichil solvat ecclesia. Famulos meos et ancillas eidem ecclesie confero. Domino abbati Teplensi ad presens omnia bona mea ad regendum committo. Benessoni vero ipsum abbatem et meos fideles sub tutela commendo. Abbas autem de bonis meis debita creditoribus meis persolvat. Soror mea, que est in Polonia, si marito superstes natale solum revisere voluerit, quamdiu in viduitate permanserit, Gotessoviz cum omnibus appenditiis possideat; si vero alteri nupserit, vel in viduitate obierit, eadem bona ecclesia recipiat. Iudite, alteri sorori, usque ad finem vite sue de hiis bonis, que ecclesie contuli, abbas Theplensis necessaria decenter provideat. Si quis vero de mořte mea falsum rumorem vulgaverit, nulli credatur, nisi a domino abbate certum signum, quod ei soli dedi, manifestatum fuerit. Quodsi cognati mei de bonis, que deo contuli, abbatiam infestare voluerint, preter offensam, quam ab omnipotente merebuntur, ecce coram Boemis dico, ut ea bona, que ipsis contuleram, ad usus ecclesie iure perpetuo revertantur. Ut autem hec apud posteros firma radiče perseverent, placuit factum scripto commendari et ecclesie Pragensis ipsiusque ducis et nostro sigillo confirmari, eorum etiam, qui affuerunt, nomina subnotari. Hec sunt nomina testium: ... De cetero si quis hec prescripta bona sibi usurpare vel diripere presumpserit, anathematis vinculo sese innodatum noverit. Acta sunt hec anno verbi incarnati MCXCVII, indictione XV, epacta nulla, concurrente II.