In nomine Domini amen. Cum universa negocia, que in statu solito manere desiderant, litterarum fiunt testimoniis certiora, sciant igitur tam posteri quam presentes, cuiuscumque condicionis sint vel nature, presentem paginam inspecturi, quod nos Marquardus de Reuhs hereditatem in Kanitz , terciam partem ville, quam ex parte domine Agnetis, uxoris nostre, usque ad finem vite sue iure hereditario possidere debuimus, ipsam videlicet supradicte ville partem, W. preposito ecclesie Knezicensi et suis successoribus pro decem marcis argenti coram beneficiariis Znoymensis provincie vendimus et resignamus cum universis pertinenciis nulla nos necessitate cogente, sed de propria bona voluntate nostra et eciam supramemorate domine uxoris nostre in perpetuum libere possidendam. Ne igitur dubium postmodum oriatur de hac vendicione, ipsam conscribi fecimus et sigilli nostri munimine communiri. Huius rei testes sunt: Theodericus de Kneisitz, Lupus de Blauzt, Laurentius de Mertnitz, Banzo de Razuwitz, Laurentius de Wietenz, Zirna de Crilowitz, Vbizlaus de Borotitz, Bohus de Cuparuwitz cum fratre suo Prozzimero et alii quamplures. Acta sunt hec anno Domini Mo Co Co LXXVIII, III kalendas mai. Martinus episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus abbatisse et conventui monasterii sancte Crucis in Dobrauig, ordinis sancti Augustini, Olomucensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana ecclesia devotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consuevit et, ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos tamquam pia mater sue protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecte in Christo filie, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et monasterium, in quo divino estis obsequio mancipate, cum omnibus bonis, que impresentiarum rationalibiter possidetis aut in futurum iustis modis prestante Domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem decimas, terras, domos, vineas, villas, possessiones et alia bona vestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, salva in predictis decimis moderatione concilii generalis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum apud Vrbem Ueterem, XV kalendas mai, pontificatus nostri anno secundo.