Fuit in provincia Bohemorum (BHL 5026) Cap. 4. Tunc humani generis inimicus invidens, quod religiosa dei famula Ludmilla tot vigoribus polleret, consilium egit mater principis cum consiliaris iniquis et exosam cepit habere socrum suam Ludmillam. Dicebat enim: „Ut quid michi hec quasi domina? Perdam eam et heres ero omnis substancie eius ac cum libertate regnabo." Erat enim filius eius Wencezlaus ahuc iuvenis. Tunc honorabilis et devota Dei famula Ludmilla, ut cognovit tale consilium, dixit ad nurum suam: „regnare ego nolo neque ullam potestatis tue particulam habere volo, sed rogo, ut concedas michi libera mente Deo servire, usque dum finiantur dies mei." Cap. 5. Hec dicens Ludmilla, discessit a civitate Praga et venit in castellum quoddam, quod Tetyn nominatur. Ibi vero prescia futuri martyrii, se totam ad sacrum studium firmiter corroboravit et bona supra memorata famula Dei magis magisque in pauperes faciens desiderium non explevit. Qua discendente, mater novelli principis, facto consilio cum scelestis, misit eos, ut eam perderent. Qui assumentes secum exercitum magnum, perrexerunt in castellum Tetyn. Cap. 6. Tunc supramemorata Dei famula prescia futurorum, vocans ad se quendam religiosum presbyterum, nomine Paulum, ammonuit eum, ut sacra missarum sollempnia celebraret. Quibus finitis ante conspectum summi iudicis suam confessionem benigne effudit ac percepcione dominici corporis et sanguinis se munivit. Et conscia mortis sue armis fidei cepit se induere et in oratione persistere, ut animam bonis operibus ornatam Deo commendaret. Cap. 7. Vespere autem facto, supra dicti tyranni currentes ad domum eius, dirumpunt portas et accurentes ad ostium domus, in qua erat Dei famula, frangunt ianuam et introeunt. Quibus illa dixit: „Quid, fratres, cum tanto furore venistis? Nonne ego vos nutrivi ut filios? Aurum meum et argentum et vestes preciosas dedi vobis; et si quam culpam intuli vobis, dicite michi!" Illi autem contempnentes verba pacifica, traxerunt eam de lecto et proiecerunt eam in pavimentum. Que flens, dixit eis: „sustinete, fratres, modicum, donec oracionem meam perficiam!" Expansis autem manibus oravit ad Dominum. Et finita oracione dixit eis: „Obsecro vos, fratres, decollate me!" Hoc enim dicebat, ut per effusionem sanguinis coronam percipere mereretur martirii. Illi autem noluerunt, sed miserunt funem in guttur eius et eam strangulaverunt. Illa autem in magna fide et devocione expletis sexaginta et uno vite sue annis migravit ad Dominum. Suscepit autem martirium devota famula Christi Ludmilla X Kalendas Octobris septima sabati, prima vigilia noctis. Clerus eius universus cunctique vernaculi utriusque sexus, pastore perempto, in diversa dispersi latibula, vitam presentem studuerunt conservare.