Incipit vita et passio sancti Wenceslai et sancte Ludmile ave eius. Domino et ter beato sancte ecclesie Dei Pragensis secundo pontifici Adalberto humillimus et omnium monachorum nec dicendus infimus frater, solo nomine Christianus, in Christo Iesu prosperis successibus ad vota pollere. Passionem beati Wenceslai simul cum ava sua beate memorie Liudmila, qui velut nova sidera lumine virtutum suarum patriam suam Bohemiam cum omni simul gente irradiant, diversis composicionibus et non pleniter disertam reperiens, dignum duxi, ut vestram sanctitatem, qui ex eodem tramite lineam propaginis trahitis, adirem, quo ex iussione vestra simul et licencia aliquo modo eam corrigerem, vel si qua deessent, hos, qui adhuc superstites essent, senes seu religiosos quosque, qui eorum gesta vel acie oculorum hausissent seu auditu aliorum narracione comperissent, percontarer atque hec adderem. Quod eciam sollicitus fui agere non iactancie cuiusdam causa, quippe cum omnimodis imperitus sim sermone et ab omni lepore verborum extraneus quamvis si hec cuncta in promptu forent, moles tamen peccaminum ad merita tantorum propalanda devitaret. Sed quia inepcie nostre simul et pigricie maxime sunt, studiaque nostra, studiis scolasticorum comparata, studia esse desistunt, non desperans de venia ob enormitatem criminum, prout vires suffecerint, ex adiuvamine ipsorum sanctorum confidens, ut se res habeat, aggrediar exarare stilo. Sed in primis hoc dicendum, quomodo si talium tamque precipuorum sanctorum atque ydoneorum testium Christi gleba in partibus Lutheringorum seu Carlingorum ceterarum vel Christianorum gencium contineretur, insignium miraculorum virtutibus vernans, olim gesta hec aureis, ut ita dixerim, apicibus depinxissent, responsoriorum cantilenam cum antifonis, adiectis sermonum exortacionibus, decorassent, cum plurimorum menibus cenobiorum, quamvis ipsi horum similium [sanctorum] martyrum, confessorum, virginum reliquorumque sanctorum exultent possidere venerabilia pignora. At nos horum carentes cunctorum, hos, ut ita fatear, post Deum solos habentes, quasi indigne tractamus eorumque de die in diem indigni virtutes videntes, veluti increduli manemus, eis servire dissimulamus. Hactenus de nostra desidia dixisse sufficiat. Nunc vos deprecor, pontifex inclite et nepos carissime, ut qui me immeritum hoc opus subire fecistis, precibus aput communem patronum iuvetis, ut qui vos meritis suis ad pontificale decus conscendere statuit, dum vobis in futuro aput Christum dominum coronam glorie pro reportato lucro de creditis ovibus acquisierit, nobis saltem veniam criminum impetrare dignetur. Vestra eciam illustri sapiencia, quod nostra fatuitas insipienter ebullivit, obnixe petimus oblitterari atque doctrina vestra decorari. Auctoritate eciam vestra hec eadem firmare dignemini, quo saltem per parrochiam vestram scribatur legaturque. Hiis itaque breviter prelibatis, ad gesta eadem propalanda accingamur, tam meritis beati martyris quam precibus vestris suffulti, auxiliante domino nostro et salvatore Iesu Christo.