Sophocles ad summam senectutem tragoedias faciebat, videbatur autem rem familiarem neglegere propter studium. Itaque filii eius in ius eum vocabant. His verbis iudices orabant: „Removete patrem insanientem a re familiari!“ Tum senex tragoediam illam praeclaram, Oedipum, iudicibus recitans, quaerebat: „Num hoc carmen insanientis videtur?“ Postea sententiis iudicum liberabatur. Diogenes moriens dicebat: „ Proiicite me, ne in sepulcro ponar!“ Tum amici: „Volucribusne et feris?“ Ille inquit: „ Minime, sed telum propter me ponite, feras a me abigam.“ Illi respondebant: „Quomodo hoc facies? Non enim senties.“ Diogenes: „Quid mihi ferarum dentes et volucrum rostra nocebunt, nihil sentienti?“ Memorabile erat responsum illud Anaxagorae philosophi. Is enim moriens, quaerentibus amicis: „Visne in patriam auferri?“ inquit: „Minime, undique enim ad inferos eadem est via.“ Iuvenis quidam diu apud Zenonem philosophum vivebat. Postea domum tandem reveniebat. Pater eum his verbis percontabatur: „Quid discebas, mi fili?“ Contra filius: „hoc tibi, pater, moribus meis monstrabo.“ Hoc responsum pater aegerrime ferens eum flagellabat. Inquit filius: „Iram patris ferre discebam.“ Dionysius tyrannus, cum apud Lacedaemonios epulabat, querebatur: „Iure hoc nigro minime delector.“ Nam apud mensas publicas Spartae ius nigrum, panem, fructus comedunt; lac et aqua bibitur. Tum coquus respondit: „ Minime mirum est, condimenta enim desunt. Haec autem condimenta sunt labores, cursus, fames, sitis. Sine his nemo hoc iure delectari potest.“