Navigatio sancti Brendani abbatis, cca. 900 AD Narratio incredibilis de peregrinatione Brendani, viri Dei, ad insulam benedictorum Cum Sanctus Brendanus contra meridiem navigaret, apparebat illo in mare forma quaedam quasi hominis sedentis supra petra velumque ante illum inter duas furcellas ferreas positum (erat). Sic agitabatur fluctibus sicut navis solet a turbine. Alii ex fratribus dicebant formam eam avem esse, alii navim putabant. Vir Dei, cum id audiret, talia inter conferentes loquebatur: «Ne contendeatis; dirigite cursum navis usque ad locum illum». Cum fratres illuc appropinguarent, inveniebant hominem supra petra sedentem hispidum ac deformem et undae ex omni parte ad illum defluebant percutiebantque eum usque ad verticem. Infelix ille sedebat in petra nuda. Pannus quoque, qui ante illum pendebat, aliquando eum per oculos et frontem percutiebat. Beatus Brendanus incipiebat illum interrogare: «Quis es aut pro qua culpa ibi mittebaris seu cur talem poenitentiam sustinere debes? » Cui dicebat ille: «Ego sum infelicissimus Judas atque negotiator pessimus; non pro meo merito habeo istum locum sed pro misericordia ineffabili Iesu Christi. Non mihi computatur poenalis iste locus sed pro indulgentia redemptoris propter honorem dominicae resurrectionis». Nam dies dominicus erat tunc. « Locus hic mihi enim paradisum delitiarum videtur propter timorem tormentorum quae futura sunt mihi in hac vespera. Nam die ac nocte in medio montis, quem vidistis, ardeo sicut massa plumbi liquefacta in olla. Ibi est Leviathan cum suis satellibus. Meum vero refrigerium hic habeo omni die dominico a vespera usque ad vesperam et in Nativitate Domini usque in Theophaniam et a Pascha usque in Pentecostem et in purificatione Dei genetricis atque Assumptione. Postea et antea crucior in profundis infernis cum Herode et Pilato et Caïpha.