Obligační (závazkové) právo Čl. 1085 Plus caucionis est in rem quam in personam, quia si res est pignori data, quilibet eam possidens convenitur; sed si persona est obligata, alter eius nomine conveniri non potest. Čl. 1078 Si filius sub condicione stipulatus emancipatus fuerit, deinde exiterit condicio, patri accio competit: quin in stipulacionibus id tempus spectatur, que contrahimus. Čl. 1193 Melior condicio nostra per servos fieri potest, deterior fieri non potest. Sed fallit in contractu, ubi eciam invito dominium obligat de peculio. Čl. 840 „Sponsio“ appellatur non solum que per sponsus interrogacionem fit, sed omnis stipulacio promissi. Čl. 838 „Opere locato conducto“: hiis verbis significare Labeo ait id opus, quod Greci ita vocant, id est ex opere facto corpus aliquod perfectum. Čl. 1142 Donari videtur, quod nullo iure cogente conceditur. Čl. 1033 „Munus“ proprie est, quod (necessarie obimus) lege vel eius, qui iubendi habet potestatem. „Dona“ autem proprie sunt, que nulla necessitate sed sponte prestantur. Čl. 1015 Inter „donum“ et „munus“ hoc interest, quod inter genus et speciem: nam genus esse domum Labeo ait a donando deinde, munus speciem. Čl. 1054 „Pignus“ est appellacione a pungnus, quia res, que pignori dantur, manu traduntur. Unde pignus rem mobilem continet. Čl. 1132 Fructus rei est vel pignori dare licere. Čl. 1007 „Commendare“ nichil aliud est quam deponere. Čl. 268 Depositarius tenetur de casu fortuito in quinque casibus. Primus, si pactum interveniat. Secundus, si mora precedat. Tercius, si culpa. Qurtus, si dolus. Quintus, si gracia tantum accipientis sit depositum. Čl. 395 Equus infra triduum vendenti est restituendus racione duorum defectuum, et ementi precium suum restituere vice versa. Čl. 396 Si ager venditur cum tritico et de tritico non fuerit facta mencio, triticum erit vendentis, quia ipsum seminavit. Secus autem esset, si venditur cabella impregnata. Talem enim vendicionem poledrus in utero cabello existens, quia sine labore venditoris ibidem conceptus esset, merito sequeretur. Čl. 399 Empcio sine precio certo esse non potest. Čl. 398 Emphitheota non potest vendere seu alienare aliquid de hereditate, quam possidet, nisi ex licencia domini speciali. Čl. 421 Perfecta empcione periculum pertinet ad emptorem.