De hereditatibus Čl. 484 De hereditatibus in genere Si possessor hereditatis ipsam anno et die tenuerit et libere sine impeticione possedit, impeticio per quemcumque postea facta cassa est et vana. Infra autem dictum tempus, quod continet prescripcionem, que in iure civili est annus et diurna, tenetur venditor emptori hereditatem resignatam ab omnibus impeticionibus disbrigare. Čl. 487 Quid dicatur resignacio Resignacio dicitur ab actu iudicis, unde in testimonium resignacionis secundum consuetudinem iudicii, in quo fit resignacio, iudici ius suum est solvendum. Čl. 488 De resignacione hereditatis Hereditas primum per venditorem in manus iudicis assignanda est, quia eam ulterius emptori resignet. Čl. 494 De hereditatum tradicione Hereditatum tradicio solum fieri debet coram iudice et iuratis. Čl. 496 De resignacione, quam sequitur prescripcio Resignacio vero, quam prescripcio sequitur, est tantum coram actuato iudicio facienda. Čl. 507 De violento possessore Violentus occupator, licet multis annis bona teneat hereditaria, tamen, quia violencia legibus est contrario, cessante violencia per verum heredem a bonis huiusmodi repellitur nec per prescripcionem, si eam allegaverit, poterit se tueri. Čl. 508 De possessore male fidei Possessor enim male fidei nullo tempore prescribit, de perceptis eciam tempore violencie heredi satisfaciet ipso iure. Debet tamen ipse heres violentam possessionem occupantis, quamdiu duraverit, annis singulis sub protestacione sollempni coram iudicio publicare. Čl. 517 Prescripcio tantum locum suum habet in hereditatibus In solis enim hereditatibus et non in causis aliis prescripcio locum habet.