De hereditatibus II. Čl. 531 De hereditatibus legatis Si hereditas legata fuerit tribus filiis vel pluribus ita, quod seniore mortuo ad secudnum et de secundo ad iuniorem devolvi debeat, tunc omnibus istis mortuis filii senioris hereditatem eandem obtinebunt. Et sicut est in linea maskulina, sic eciam est in linea feminali. Unde sicut testator disposuit, quod semper senior filius agrum possideret, eodem modo in tali possessione filiorum filii, si seniores fuerint, sibi succedunt. Čl. 534 De hereditatum divisionibus Si heredes duo bona predecessorum suorum iter se debeant dividere, tunc ad seniorem sicut ad prudenciorem pertinet dividere et ad iuniorem spectat partem, quam voluerit, eligere ipso iure. Čl. 536 De hereditatibus filiorum legitimorum Filii legitimi in omnia bona per patrem relicta secundum iusticiam succedunt. Est tamen pium et quodammodo rationale, quod legitimi naturalibus misericorditer subveniant in victus et amictus necessitate. Čl. 537 De parte filiorum ilegitimorum Pueri vivente uxore legitima aliter ex concubina per eundem generati non sunt legitimi nec cum heredibus legitimis in bonis parentum percipient porcionem. Čl. 538 De statu filiorum Quadruplex est status filiorum. Quidam sunt naturales et legitimi, ut illi, qui nascuntur ex matrimonio legitimo, quod est legitimum secundum rem et racionem sive approbacione ecclesie. Alii vero sunt naturales non legitimi, ut qui nascuntur ex concubinis. Alii vero sunt legitimi tantum, ut qui per adopcionem filii efficiuntur. Alii vero nec naturales nec legitimi, ut qui ex dampnato coitu nascuntur, scilicet ex adulterio vel incestu. Et inter istos primi filii bona parentum potissime possidebunt. Čl. 539 De diferencia filiorum legitimorum et ilegitimorum Legitimi filii sunt, qui ex legitimis matrimoniis procreantur, sive matrimonium sit verum sive putativum, dummodo contrahentes publice et sollempniter contrahant et impedimentum ignorent. Unde ad probandam legitimam filacionem prodest confessio parentum, si sunt; sin autem, sufficit ad probandum confessio vicinorum et veterum quorumcumque bone fame hominum duorum cuiuscumque sexus, qui asserant, quod parentes illius, cui obicitur, semper se habuerint et reputaverint legitime coniugatos. Čl. 550 Item ad idem Si autem is, qui moritur, nullum habeat et sine testamento et ordinacione rerum suarum decedit, bona, que reliquit, proximo heredi suo cedant. Ergo per contrarium, si uxorem habuerit vel liberos, illis tamquam heredi proxima bona cedunt.