Delikty Čl. 1139 Fraudis insterpretacio semper iure civili non ex eventu dumtaxat, sed ex consilio quoque desideratur. Čl. 1125 Cavillacionis ea natura est, ut ab evidenter veris per brevissimas mutaciones disputacio ad ea, que evidenter falsa sunt perducantur. Et cavillacio apud loycos dicitur fallacia. Čl. 933 Inter „stuprum“ et „adulterium“ hoc interesse quidam putant, quod adulterium in nuptam, stuprum in viduam committitur. Sed lex Iulia de adulteriis hoc verbo indifferenter utitur. Čl. 1052 Qui „venenum“ dicit, adicere debet, (utrum) malum an bonum esset: nam et medicamenta venena sunt, quia (eo) nomine omne contitur, quod adhibitum naturam eius, cui adhibitum esset, mutaret. Unde et apud Grecos tam medicamenta quam que nocent nomine veneni continentur: unde adieccione alterius nominis distinguere fieri debet, sicut monet nos summus apud Grecos poetarum Homerus. Čl. 842 Marcellus apud Iulianum tractans notat verbo „rapuisse“ et scissum et fractum continere et vi raptum. Čl. 1168 Fere in omnibus penalibus iudiciis et etati et inprudencie succurritur. Et est exemplum etatis in minore delinquente per culpam et in sene, qui levius punitur quam iuvenis. Čl. 449 Quod duplex sit furtum Duplex est furtum, manifestum et occultum. Manifestum, ut cum aliquis rapitur in actu vel conservator rerum subtractarum scienter extitit. Occultum est, cum non in actu rapitur, sed tantum de furtu inculpatur. Čl. 450 De hiis, qui fures servant Qui scienter fures in domo sua colligit et hospitat, furti celator dicitur. Čl. 457 De furto et spolio dampnatorum Furta et spolia dampnatorum non pertinent ad iudices, sed sunt suis veris dominis assignanda. Čl. 469 De furto servorum vel filiorum Si servus vel filius familias furtum commiserit, accio erit in dominum vel in patrem pro eo, quod ad ipsos de furto pervenit. Čl. 470 De furto successorum Et accio furti, qui arei habet persecucuionem, heredem furis obligat et idem erit in ceteris successoribus post mortem furis observandum. Čl. 471 De lana furtiva Si ex lana furtiva vestimentum feceris, vestis erit furtiva et dominus lane vestem repetere potest.