Právo osob II Čl. 416 De vendicione rei a servo Cum servo dominus rem vendere certe persone iusserit, si alii vendiderit, quam cui iussu erat, vendicio non valet, cum perfici vendicio non potuerit in eius persona, cui dominus rem vendi noluit. Čl. 721 De mulieribus et accione eorum Vir ad agendum vel respondendum pro uxore rigore iuris compelli non potest. Čl. 739 De mulieribus, que sui iuris sunt Cum mulieres a domo patrum per matrimonium emancipate sui iuris sint effecte, si sagaces sint et etatis legitime et maritos habent bonorum dissipatores, bona per se ipsas regere possunt sicut viri. Čl. 745 De testamento mulierum Mulier existens uxor de dote, vestibus, peplis et consimilibus, que apud iuristas parafernalia vocantur, seu clenodiis et rebus quibuscumque nichil legare nullumque testamentum facere potest sine consensu mariti, qui sicut uxoris sic et bonorum omnium dominus est et rector. Vidua vero de porcione eam contingente disponere et testamentum potest facere sicut placet. Čl. 1291 (De testamentis faciendis) Qui alieno subiecti sunt iuri, testamenti ius faciendi non habent, nisi quantum parentes eis permiserint, exceptis militibus, qui in potestate parentum sunt, quibus de eo, quod in castrsi adquisierint, permissum est testamentum facere. Preterea testamentum inpuberes facere non possunt, quia nullum eorum animi iudicium est. Unde masculus, qui XIIII annoss etatis explevit, testamentum facere potest, femina vero, que complevit annos duodecim. Item nec furiosi, quia mente carent. Nec ad rem pertinet, si inpubes postea pubes factus aut furiosus postea mentis compos factus fuerit et decesserit. Item prodigus, cui bonorum suorum administracio interdicta est, testamentum facere non potest, sed id, quod antea fecerit, quam interdiccio ei bonorum suorum fiat, ratum est. Item surdus et mutus non semper facere possunt testamentum. Et loquimur de eo surdo, qui omnino non audit, non qui tarde exaudit. Nam et mutus is intelligitur, qui eloqui nichil potest, non qui tarde loquitur. Sepe eciam litterati et eruditi homines variis casibus et audiendi et loquendi (facultatem) amittunt et tamen certis casibus et modis testari possunt.